Marci Minucii Felicis Octavius

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 3.
Paris: Migne, 1844, pp. 231–366.

Prooemium

In hoc Dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, qui patrium et avitum deorum cultum a nemine deserendum, variis rationibus probare conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum, sed antiquam retinendam, novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu rejecto, christianae professioni nomen eum Minucio Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima disputatione fractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantique animo fuerit amplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultu exponit auctor. Deinde vero Octavii responsionem ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.

 

Caput primum

ARGUMENTUM. — Ab ipso dialogi exordio, narrat Minucius quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio, dum apud se Romae ageret, contigerant, ac potissimum hujusce disputationis recordatione oblectaretur.

COGITANTI mihi, et cum animo meo Octavii, boni et fidelissimi contubernalis, memoriam recensenti, tanta dulcedo et affectio hominis inhaesit, ut ipse quodammodo mihi viderer in praeterita redire, non ea quae jam transacta et decursa sunt, recordatione revocare. Ita ejus contemplatio, quantum subtracta est oculis, tantum pectori meo, ac pene intimis sensibus, implicata est. Nec immerito discedens vir eximius et sanctus immensum sui desiderium nobis reliquit: utpote quum et ipse tanto nostri semper amore flagraverit, ut et in ludicris et seriis pari mecum voluntate concineret, eadem vellet vel nollet. Crederes unam mentem in duobus fuisse divisam: sic solus in amoribus, conscius ipse, socius in erroribus, et quum, discussa caligine, de tenebrarum profundo in lucem sapientiae et veritatis emergerem, non respuit comitem, sed, quod est gloriosius, praecucurrit. Itaque, cum per universam convictus nostri et familiaritatis aetatem mea cogitatio volveretur, in illo praecipue sermone ejus mentis meae resedit intentio, quo Caecilium, superstitiosis vanitatibus etiam nunc inhaerentem, disputatione gravissima ad veram religionem reformavit.

 

Caput II

ARGUMENTUM. — Octavii Romam adventus forensium feriarum tempore, pergratus Minucio. Utrique ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio, ire placuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius conspecto Serapidis simulacro, manum ori admovens, illud colit.

Nam negotii et visendi mei gratia, Romam contenderat, relicta domo, conjuge, liberis, et, quod est in liberis amabilius, adhuc annis innocentibus, et adhuc dimidiata verba tentantibus, loquelam ipso offensantis linguae fragmine dulciorem. Quo in adventu ejus non possum exprimere sermonibus, quanto quamque impatienti gaudio exultaverim, quum autem geret maxime laetitiam meam amicissimi hominis inopinata praesentia. Igitur, post unum et alterum diem, quum jam et aviditatem desiderii frequens assiduitatis usus implesset, et quae per absentiam mutuam de nobis nesciebamus, relatione alterna comperissemus; placuit Ostiam petere, amoenissimam civitatem, quod esset corpori meo siccundis humoribus de marinis lavacris blanda et apposita curatio. Sane et ad vindemiam feriae judiciariam curam relaxaverant. Nam id temporis, post aestivam diem, in temperiem semet autumnitas dirigebat. Itaque, quum diluculo ad mare, inambulando littore, pergeremus, ut et aura, aspirans leniter, membra vegetaret, et cum eximia voluptate molli vestigio cedens arena subsideret; Caecilius, simulacro Serapidis denotato, ut vulgus superstitiosus solet, manum ori admovens osculum labiis impressit.

 

Caput III

ARGUMENTUM. — Superstitiosi hominis actum indigne ferens Octavius, Minucio acriter exprobrat hujus impii facinoris in famiam non minorem in ipsum, utpote Coecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium redundare.

Tunc Octavius ait: Non boni viri est, Marce frater, hominem domi forisque lateri tuo inhaerentem, sic in hac imperitiae vulgaris caecitate deserere, ut tam luculento die in lapides eum patiaris impingere, effigiatos sane, et unctos, et coronatos; quum scias hujus erroris non minorem ad te quam ad ipsum infamiam redundare. Cum hoc sermone ejus medium spatium civitatis emensi, jam liberum littus tenebamus. Ibi arenas extimas, velut sterneret ambulacro perfundens lenis unda tendebat: et, ut semper mare etiam positis flatibus, inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis torosisque. Ibidem erroribus delectati perquam sumus, quum in ipso aequoris limine plantas tingeremus, quod vicissim nunc appulsum nostris pedibus alluderet, fluctus nunc, relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet. Sensim itaque tranquilleque progressi, oram curvi molliter littoris, iter fabulis fallentibus, legebamus. Hae fabulae erant Octavii, disserentis de navigatione, narratio. Sed ubi eundi spatium satis justum cum sermone consumpsimus, eamdem emensi viam rursus, versis vestigiis, terebamus. Et quum ad id loci ventum est ubi subductae naviculae, substratis roboribus, a terrena labe suspensae quiescebant; pueros videmus, certatim gestientes, testarum in mare jaculationibus ludere. Is lusus est: testam teretem, jactatione fluctuum laevigatam, legere de littore; eam testam plano situ digitis comprehensam, inclinem ipsum atque humilem, quantum potest, super undas irrotare, ut illud jaculum, vel dorsum maris raderet, enataret, dum leni impetu labitur; vel summis fluctibus tonsis emicaret, emergeret, dum assiduo saltu sublevatur. Is se in pueris victorem ferebat, cujus testa et procurreret longius, et frequentius exsiliret.

 

Caput IV

ARGUMENTUM. — Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione qua sui causa Octavius Minucium perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de suae religionis veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius, ac medius inter Caecilium et Octavium sedet Minucius.

Igitur, quum omnes hac spectaculi voluptate caperemur, Caecilius nihil intendere, neque de contentione ridere; sed tacens, anxius, segregatus, dolere nescio quid vultu fatebatur. Cui ego: Quid hoc est rei? cur non agnosco, Caecili, alacritatem tuam illam? et illam oculorum etiam in seriis hilaritatem requiro? Tum ille: Jamdudum me Octavii nostri acriter angit et remordet oratio, qua, in te invectus, objurgavit negligentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae. Itaque progrediar ulterius: de toto et integro mihi cum Octavio res est. Si placet ut ipsius sectae homo cum eo disputem, jam profecto intelliget facilius esse in contubernalibus disputare, quam conserere sapientium modo; modo in istis ad tutelam balnearum jactis, et in altum procurrentibus petrarum obicibus residamus, ut et requiescere de itinere possimus et intentius disputare. Et cum dicto ejus assedimus ita ut me ex tribus medium lateris ambitione protegerent; nec hoc obsequii fuit, aut ordinis aut honoris, quippe cum amicitia pares semper aut accipiat aut faciat, sed ut arbiter, et utrique proximus, aures darem, et disceptantes duos medius segregarem, Tum sic Caecilius exorsus est:

 

Caput V

ARGUMENTUM. — Disputationem suam aggreditur Caecilius: et primum quidem omnia in rebus humanis dubia et incerta; adeoque dolendum quod Christiani, rudes plerumque et illitterati, de summa rerum ac divina majestate aliquid certi decernere audeant; hinc nulla providentia mundum regi arguit, concluditque satius esse traditis religionibus adhaerere.

Quamquam tibi, Marce frater, de quo maxime quaerimus, non sit ambiguum, utpote quum, diligenter in utroque vivendi genere versatus, repudians alterum, [alterum] comprobans; in praesentiarum tamen ita tibi informandus est animus, ut libram teneas aequissimi judicis, nec in alteram partem propensus incumbas, ne non tam ex nostris disputationibus nata sententia, quam ex tuis sensibus prolata videatur. Proinde, si mihi, quasi novus aliqui et quasi ignarus partis utriusque, considas, nullum negotium est patefacere omnia in rebus humanis dubia, incerta, suspensa, magisque omnia verisimilia quam vera. Quo magis mirum est nonnullos taedio investigandae penitus veritatis cuilibet opinioni temere succumbere, quam in explorando pertinaci diligentia perseverare. Itaque indignandum omnibus, indolescendum est, audere quosdam, et hoc studiorum rude [rudes], litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac majestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat. Nec immerito: quum tantum absit ab exploratione divina humana mediocritas, ut neque, quae supra nos coelo suspensa, sublata sunt, neque quae infra terram profunda, demersa sunt, aut scire sit datum, aut scrutari permissum, aut stuprari religiosum: et beati satis, satisque prudentes jure videamur si, secundum illud vetus Sapientis oraculum, nosmetipsos familiarius noverimus. Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori, ultra humilitatis nostrae terminos evagamur, et in terram projecti, coelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem, non vanis et formidolosis opinionibus implicemus. Sint principio omnium semina, natura in se coeunte, densata: quis hic auctor deus? sint fortuitis concursionibus totius mundi membra coalita, digesta, formata: quis deus machinator? Sidera licet ignis accenderit, et coelum licet sua materia suspenderit; licet terram fundaverit pondere, et mare licet influxerit e liquore; unde haec religio, unde formido, quae superstitio est? Homo, et animal omne quod nascitur, inspiratur et alitur, elementorum ut voluntaria concretio est, in quae rursum homo, et animal omne dividitur, solvitur, dissipatur, ita in fontem refluunt, et in semet omnia revolvuntur, nullo artifice, nec judice, nec auctore. Sic, congregatis ignium seminibus, soles alios atque alios semper splendere; sic exhalatis terrae vaporibus, nebulas semper adolescere: quibus densatis coactisque, nubes altius surgere: iisdem labentibus, pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare: vel nimbis collidentibus, tonitrua mugire, rutilare fulgura, fulmina praemicare. Adeo passim cadunt, montes irruunt, arboribus incurrunt: sine delectu tangunt loca sacra et profana; homines noxios feriunt, saepe et religiosos. Quid tempestates loquar varias ac incertas? quibus, nullo ordine vel examine, rerum omnium impetus volutatur; in naufragiis, bonorum malorumque fata mixta, merita confusa; in incendiis, interitum convenire insontium nocentiumque; et, cum tabe pestifera coeli tractus inficitur, sine discrimine omnes deperire; et, cum belli ardore saevitur, meliores potius occumbere. In pace etiam, non tantum aequatur nequitia melioribus, sed et colitur: ut in pluribus nescias utrum sit eorum detestanda pravitas, an optanda felicitas. Quod si mundus divina providentia et alicujus numinis auctoritate regeretur, numquam mereretur Phalaris et Dionysius regnum, numquam Rutilius et Camillus exsilium, numquam Socrates venenum. Ecce arbusta frugifera, ecce jam seges cana, jam temulenta vindemia imbri corrumpitur, grandine caeditur: adeo aut incerta nobis veritas occultatur et premitur; aut, quod magis credendum est, variis et lubricis casibus, soluta legibus fortuna dominatur.

 

Caput VI

ARGUMENTUM. — Quaelibet natio, ac Romani postmodum numina sua ita coluere, ut eorum cultum supremum totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.

Cum igitur aut fortuna certa, aut incerta natura sit, quanto venerabilius ac melius, antistites veritatis majorum excipere disciplinam, religiones traditas colere; deos quos a parentibus ante imbutus es timere, quam nosse familiarius, adorare; nec de numinibus ferre sententiam, sed prioribus credere qui, adhuc rudi saeculo, ipsius mundi natalibus; meruerunt deos vel faciles habere, vel reges! Inde adeo per universa imperia, provincias, oppida, videmus singulos sacrorum ritus gentiles habere, et deos colere municipes, ut Eleusinios Cererem, Phrygas Matrem, Epidaurios Aesculapium, Chaldaeos Belum, Astarten Syros, Dianam Tauros, Gallos Mercurium, universa Romanos. Sic eorum potestas et auctoritas totius orbis ambitus occupavit: sic imperium suum ultra solis vias et ipsius Oceani limites propagavit, dum exercent in armis virtutem religiosam, dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus, ac nominibus sacerdotum: dum obsessi, et citra solum Capitolium capti, colunt deos, quos alius jam sprevisset, iratos; et per Gallorum acies, mirantium superstitionis audaciam, pergunt telis inermes, sed cultu religionis armati: dum capti, in hostilibus moenibus adhuc ferociente victoria, numina victa venerantur: dum undique hospites deos quaerunt, et suos faciunt: dum aras exstruunt, dum etiam ignotis numinibus et manibus. Sic, dum universarum gentium sacra suscipiunt, etiam regna [meruerunt]. Hinc perpetuus merent venerationis tenor mansit, qui longa aetate non infringitur, sed augetur: quippe antiquitas caeremoniis atque fanis tantum sanctitatis tribuere consuevit, quantum adstruxerit vetustatis.

 

Caput VII

ARGUMENTUM. — Auspicia et auguria Romana poenitenter omissa, observata feliciter.

Nec tamen temere (ausim enim interim et ipse concedere, et sic melius errare), majores nostri, aut observandis auguriis, aut extis consulendis, aut instituendis sacris, aut delubris dedicandis, operam navaverunt. Specta de libris memoriam: jam eos deprehendes initiasse ritus omnium religionum, vel ut remuneraretur divina indulgentia, vel ut averteretur imminens ira, aut ut, jam tumens et saeviens, placaretur. Testis mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem, et urbem metu hostili liberavit: testes equestrium fratrum in lacu, sicut ostenderant, statuae consecratae, qui anhelis, spumantibus equis atque fumantibus, de Perse victoriam eadem die qua fecerant, nuntiaverunt: testis ludorum, offensio Jovis, de somno plebeii hominis iteratio: et Decuriorum devotio rata testis est: testis et Curtius, qui, equitis sui vel mole honore hiatum profundae voraginis coaequavit. Frequentius etiam quam volebamus, deorum praesentiam contempta auspicia contestata sunt. Sic Allia nomen infaustum, sic Claudii et Junii, non praelium in Poenos, sed ferale naufragium est. Et, ut Trasimenus Romanorum sanguine et major esset et decolor, sprevit auguria Flaminius: et, ut Parthos signa reposcamus, Dirarum imprecationes Crassus et meruit et irrisit. Omitto vetera, quae multa sunt, et de deorum natalibus, donis, muneribus, negligo carmina poetarum; praedicta etiam de oraculis fata transilio, ne vobis antiquitas nimium fabulosa videatur. Intende templis ac delubris deorum quibus Romana civitas et protegitur et armatur: magis sunt augusta numinibus incolis praesentibus, inquilinis, quam cultus insignibus et muneribus opulenta. Inde adeo pleni et mixti Deo vates futura praecerpunt, dant cautelam periculis, morbis medelam, spem afflictis, opem miseris, solatium calamitatibus, laboribus levamentum: etiam per quietem deos videmus, audimus, agnoscimus, quos impie per diem negamus, nolumus, pejeramus.

 

Caput VIII

ARGUMENTUM. — Mimine ferenda Theodori, Diagorae ac Protagorae impia temeritas, qui deorum religionem vel penitus tollere, vel saltem infirmare voluere; at multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax Christianorum natio, qui deos despuunt, et dum mori post mortem timent, interim mori non timent.

Itaque, cum omnium gentium de diis immortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio; neminem fero tanta audacia, tamque irreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur. Sit licet ille Theodorus Cyrenaeus, vel, qui prior, Diagoras Melius, cui Atheon cognomen apposuit antiquitas, qui uterque, nullos deos asseverando, timorem omnem, quo humanitas regitur, venerationemque penitus sustulerunt: numquam tamen in hac impietatis disciplina simulatae philosophiae nomine atque auctoritate pollebunt, quum Abderiten Pithagoram [Protagoram] Athenienses viri, consulte potius quam profane de divinitate disputantem, et expulerint suis finibus, et in concione ejus scripta deusserint; quid homines (sustinebitis enim me impetum susceptae actionis liberius exserentem) homines, inquam, deploratae, illicitae ac desperatae factionis grassari in eos, non ingemiscendum est? qui de ultima faece collectis imperitioribus, et mulieribus credulis, sexus sui facilitate labentibus, plebemprofanae conjurationis instituunt; quae nocturnis congregationibus, et jejuniis solemnibus et inhumanis cibis, non sacro quodam sed piaculo foederantur. Latebrosa et lucifugax natio, in publicum muta, in angulis garrula: templa, ut busta, despiciunt; deos despuunt, rident sacra, miserentur miseri, si fas est, sacerdotum honores et purpuras despiciunt ipsi seminudi. Pro mira stultitia et incredibili audacia, spernunt tormenta praesentia, dum incerta metuunt et futura; et dum mori post mortem timent, interim mori non timent. Ita illis pavorem fallax spes solatio redivivo blanditur.

 

Caput IX

ARGUMENTUM. — Christianorum religio stulta, hominem siquidem crucifixum, ipsumque hujus supplicii instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamque parentis sui naturam adorare dicuntur. De caede infantis et sanguine initiantur, ac per impudentes tenebras incerta sorte omnes permiscentur.

Ac jam, ut foecundius nequiora proveniunt, serpentibus in dies perditis moribus, per universum orbem sacraria ista teterrima impiae coitionis adolescunt. Eruenda prorsus haec, et exsecranda consensio. Occultis se notis et insignibus noscunt, et amant mutuo pene antequam noverint: passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur; ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum, intercessione sacri nominis, fiat incestum: ita eorum vana et demens superstitio sceleribus gloriatur. Nec de ipsis, nisi subsisteret veritas, maxima et varia maxime nefaria et honore praefanda, sagax fama loqueretur. Audio eos turpissimae pecudis caput asini consecratum, inepta nescio qua persuasione, venerari: digna et nata religio talibus moribus. Alii eos ferunt ipsius antistitis ac sacerdotis colere genitalia, et quasi parentis sui adorare naturam. Nescio an falsa, certe occultis ac nocturnis sacris apposita suspicio: et qui hominem, summo supplicio pro facinore punitum, et crucis ligna feralia, eorum caerimonias fabulantur, congruentia perditis sceleratisque tribuit altaria, ut id colant quod merentur. Jam de initiandis tirunculis fabula tam detestanda quam nota est: infans farre contectus, ut decipiat incautos, apponitur ei qui sacris imbuatur. Is infans a tirunculo, farris superficie, quasi ad innoxios ictus provocato, coecis occultisque vulneribus occiditur: hujus, proh nefas! sitienter sanguinem lambunt, hujus certatim membra dispertiunt: hac foederantur hostia; hac conscientia sceleris ad silentium mutuum pignerantur: haec sacra sacrilegiis omnibus tetriora. Et de convivio notum est, passim omnes loquuntur, id etiam Cirtensis nostri testatur oratio: ad epulas solemni die coeunt, cum omnibus liberis, sororibus, matribus, sexus omnis hominis et omnis aetatis: illic, post multas epulas, ubi convivium caruit [caluit], et incestae libidinis ebrietatis fervor exarsit, carnis [canis] qui candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur: sic everso et exstincto conscio lumine, impudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per incertum sortis; et, si non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam voto universorum appetitur quicquid accidere potest in actu singulorum.

 

Caput X

ARGUMENTUM. — Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur: nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra. Deus illorum, sicut et Judaeorum, unicus esse fertur: quem cum nec videre nec ostendere queant, illum nihilominus molestum, inquietum et praepostere curiosum arbitrantur.

Multa praetereo consulto; nam et haec nimis multa sunt quae aut omnia aut pleraque omnium vera declarat ipsius pravae religionis obscuritas. Cur etenim occultare et abscondere quidquid illud colunt magnopere nituntur, quum honesta semper publico gaudeant, scelera secreta sint? cur nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra? numquam palam loqui, numquam libere congregari [sustinent], nisi illud quod colunt et interprimunt, aut puniendum est aut pudendum? Unde autem, vel quis ille, aut ubi Deus unicus, solitarius, destitutus; quem non gens libera, non regna, non saltem Romana superstitio noverunt? Judaeorum sola et misera gentilitas unum et ipsi Deum, sed palam, sed templis, aris, victimis caerimoniisque coluerunt: cujus adeo nulla vis nec potestas est, ut sit Romanis numinibus cum sua sibi natione captivus. At etiam Christiani quanta monstra, quae portenta confingunt? Deum illum suum, quem nec ostendere possunt nec videre, in omnium mores, actus omnium, verba denique et occultas cogitationes diligenter inquirere, discurrentem scilicet, atque ubique praesentem; molestum illum volunt, inquietum, impudenter etiam curiosum, siquidem adstat factis omnibus, locis omnibus intererrat: cum nec singulis inservire possit, per universa districtus, nec universis sufficere, in singulis occupatus. Quid? quod toto orbi, et ipsi mundo cum sideribus suis minantur incendium, ruinam moliuntur? quasi aut naturae divinis legibus constitutus aeternus ordo turbetur, aut rupto elementorum omnium foedere, et coelesti compage divisa, moles ista qua continetur et cingitur subruatur.

 

Caput XI

ARGUMENTUM. — Futurum quoque asserunt totius mundi incendium; ac post corporum nostrorum resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarum poenarum aeternitatem promittunt.

Nec hac furiosa opinione contenti, aniles fabulas adstruunt et annectunt; renasci se ferunt, post mortem et cineres et favillas: et nescio qua fiducia mendaciis suis invicem credunt; putes eos jam revixisse. Anceps malum, et gemina dementia! Coelo et astris, quae sic relinquimus ut invenimus, interitum denuntiare: sibi mortuis, exstinctis, qui sicut nascimur et interimus, aeternitatem repromittere. Inde videlicet et exsecrantur rogos, et damnant ignium sepulturas; quasi non omne corpus, etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur: nec intersit utrum ferae diripiant, an maria consumant, an humus contegat, an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit; si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina. Hoc errore decepti beatam sibi, ut bonis et perpetem vitam mortuis, pollicentur: caeteris, ut injustis, poenam sempiternam. Multa ad haec suppetunt, ni festinet oratio, injustos ipsos, magis nec laboro, jam docui: quamquam etsi justos darem, culpam tamen, vel innocentiam fato tribui sententiis plurimorum et haec vestra consensio est. Nam quidquid agimus, ut alii fato, ita vos Deo addicitis: sic sectae vestrae non spontaneo cupere, sed electos. Igitur iniquum judicem fingitis, qui sortem in hominibus puniat, non voluntatem. Vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus? et corporibus quibus? ipsisne an innovatis, resurgatur? sine corpore? Sine corpere. Hoc, quod sciam, neque mens, neque anima, nec vita est. Ipso corpore? sed jam ante dilapsum est. Alio corpore? ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt, quis unus ullus ab inferis, vel Protesilai sorte, remeavit, horarum saltem permisso commeatu, vel ut exemplo crederemus? Omnia ista figmenta malesanae opinionis, et inepta solatia, a poetis fallacibus in dulcedine carminis lusa, a vobis, nimirum credulis, in Deum vestrum turpiter reformata sunt.

 

Caput XII

ARGUMENTUM. — Quid autem ipsismet Christianis post mortem eventurum sit, inde augurari possimus, quod nunc omni ope destituti, summis calamitatibus et miseriis premuntur.

Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos irritae pollicitationis cassa vota decipiant: quid post mortem impendeat, miseri, dum adhuc vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et major [et] melior, ut dicitis, egetis, algetis, opere, fame, laboratis: et Deus patitur, dissimulat; non vult, aut non potest opitulari suis. Ita aut invalidus, aut iniquus est. Tu qui immortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, non tum conditionem tuam sentis? Non tum agnoscis fragilitatem? Invitus, miser, infirmitatis argueris, nec fateris? Sed omitto communia; ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et jam non adorandae, sed subeundae cruces: ignes etiam, quos et praedicitis, et timetis: ubi Deus ille, qui subvenire reviviscentibus potest, viventibus non potest? Nonne Romani sine vestro Deo imperant, regnant, fruuntur orbe toto, vestrique dominantur? Vos vero suspensi interim atque solliciti, honestis voluptatibus abstinetis. Non spectacula visitis, non pompis interestis: convivia publica absque vobis; sacra certamina, praecerptos cibos, et delibatos altaribus potus abhorretis. Sic reformidatis deos, quos negatis. Non floribus caput nectitis; non corpus odoribus honestatis: reservatis unguenta funeribus: coronas etiam sepulchris denegatis, pallidi, trepidi, misericordia digni, sed nostrorum deorum. Ita nec resurgitis miseri, nec interim vivitis. Proinde si quid sapientiae vobis, aut verecundiae est, desinite coeli plagas, et mundi fata et secreta rimari: satis est pro pedibus aspicere, maxime indoctis, impolitis, rudibus, agrestibus: quibus non est datum intelligere civilia, multo magis denegatum est disserere divina.

 

Caput XIII

ARGUMENTUM. — Concludit tandem Caecilius repudiandam religionem novam; nec de rebus dubiis temere pronuntiandum.

Quamquam, si philosophandi libido est, Socratem sapientiae principem, quisque vestrum tantus est, si potuerit, imitetur; ejus viri, quoties de coelestibus rogabatur, nota responsio est: QUOD SUPRA NOS, NIHIL AD NOS. Merito ergo de oraculo testimonium meruit prudentiae singularis, quod oraculum, idem ipse praesensit, idcirco universis esse praepositum; non quod omnia comperisset, sed quod nihil se scire didicisset: ita confessae imperitiae summa prudentia est. Hoc fonte defluxit Arcesilae, et multo post Carneadis, et Academicorum plurimorum in summis quaestionibus tuta dubitatio; quo genere philosophari et caute indocti possunt, et docti gloriose. Quid? Simonidis Melesii nonne admiranda omnibus et sectanda cunctatio? qui Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyranno quaereretur, primo deliberationi diem petiit, postridie biduum prorogavit, mox alterum tantum, admonitus, adjunxit: postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille, quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret, tanto veritas fieret obscurior. Mea quoque opinione, quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt: nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio, aut omnis religio destruatur.

 

Caput XIV

ARGUMENTUM. — Non sine animi elati fastidio provocat Octavium Caecilius, ut argumentis suis respondeat. Cui Minucius modeste respondet, de sua haud mediocri eloquentia, deque concinna orationis varietate non esse ipsi exultandum.

Sic Caecilius, et renidens (nam indignationis ejus tumorem effusae orationis impetus relaxaverat): Ecquid ad haec, ait, audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita prostremus philosophorum? Parce, inquam, in eum plaudere; neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum; maxime quum non laudis, et veritati disceptatio vestra nitatur. Et quamquam magnum in modum me, subtili varietate, tua delectaverit oratio, tamen altius moveor, non de praesenti actione, sed de toto genere disputandi: quod plerumque pro disserentium viribus, et eloquentiae potestate, etiam perspicuae veritatis conditio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui, dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine delectu adsentiuntur dictis omnibus: nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibili verum, et in verisimili mendacium. Itaque quo saepius asseverationibus credunt, eo frequentius a peritioribus arguuntur: sic assidue temeritate decepti. Culpam judicis transferunt ad incerti querelam, ut damnatis omnibus malint universa suspendere, quam de fallacibus judicare. Igitur nobis providendum est, ne odio identidem sermonum omnium laboremus, ita, ut in execrationem et odium hominum plerique simpliciores efferantur. Nam incaute creduli circumveniuntur ab his, quos bonos putaverunt: mox, errore--consimili jam suspectis omnibus, ut improbos metuunt etiam, quos optimos sentire potuerunt. Nos proinde solliciti, quod utrimque in omni negotio disseratur, et ex altera parte plerumque obscura sit veritas, ex altero latere mira subtilitas, quae nonnumquam ubertate dicendi, fidem confessae probationis imitetur: diligenter quantum potest, singula ponderemus, ut argutias quidem laudare, ea vero quae recta sunt, eligere, probare, suscipere possimus.

 

Caput XV

ARGUMENTUM. — Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua laesi animi significatione, ipsum religiosi judicis officio recedere, dum suae disputationis vires infirmat. Integrum, Octavio esse ea omnia, quae in medium protulerat, confutare.

Decedis, inquit Caecilius, officio judicis religiosi; nam perinjurium est, vires te actionis meae, intergressu gravissimae disputationis, infringere cum Octavius integra et illibata habeat singula. Si potest reputare; id quod criminaris, inquam, in commune, nisi fallor, compendium protuli, ut examine scrupuloso nostram sententiam non eloquentiae tumore, sed rerum ipsarum soliditate liberemus: nec avocanda, quod quereris, diutius intentio, cum toto silentio liceat responsionem Januarii nostri, jam gestientis, audire.

 

Caput XVI

ARGUMENTUM. — Suam itaque orditur responsionem Octavius: seque veracium verborum flumine amarissimam conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc ad infirmanda singula Caecilii argumenta digreditur.

Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod Christiani quantumvis indocti, de coelestibus rebus disputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas est spectanda. Et Octavius: Dicam equidem, ut potero, pro viribus; et adnitendum tibi mecum est, ut conviciorum amarissimam labem verborum veracium in flumine diluamus. Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio turbata sit, an vacillaverit per errorem. Nam interim deos credere, interim se deliberare variavit, ut, propositionis incerto, [in]certio[r] responsionis nostrae intentio fundaretur. Sed in Natale meo versutiam nolo, non credo: procul est ab ejus simplicitate subtilis urbanitas. Quid igitur? Ut qui rectam viam nescit, ubi, ut fit, in plures una diffunditur, quia viam nescit, haeret anxius, nec singulas audet eligere, nec universas probare; sic cui non est veri stabile judicium, prout infida suspicio spargitur, ita ejus dubio opinio dissipatur. Nullum itaque miraculum est, si Caecilius identidem in contrariis ac repugnantibus jactetur aestu et fluctuetur: quod ne fiat ulterius, convincam, et redarguam, quamvis diversa sint, quae dicta sunt; una veritate confirmata probataque, nec dubitandum ei de caetero est, nec vagandum. Et quoniam meus frater erupit aegre se fere, stomachari, indignari, dolere, illiteratos, pauperes, imperitos, de rebus coelestibus disputare; sciat omnes homines sine delectu aetatis, sexos, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos: nec fortuna nactos, sed natura insitos esse sapientiam: quin ipsos etiam philosophos, vel si qui alii artium repertores in memorias exierunt, priusquam solertia mentis parerent nominis claritatem, habitos esse plebeios, indoctos, seminudos; adeo divites facultatibus suis illigatos, magis aurum suspicere consuesse, quam coelum: nostrates pauperes, et commentos esse prudentiam, et tradidisse caeteris disciplinam. Unde apparet ingenium non dari facultatibus, nec studio parari, sed cum ipsa mentis formatione generari. Nihil itaque indignandum, vel dolendum, si quicumque de divinis quaerat, sentiat, proferat; quum non disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas requiratur: atque etiam quo imperitior sermo, hoc illustrior ratio est: quoniam non fucatur pompa facundiae et gratiae, sed, ut est, recti regula sustinetur.

 

Caput XVII

ARGUMENTUM. — Fatetur quidem hominem debere se ipsum nosse: sed plane negat hanc cognitionem ab eo posse comparari, quin antea rerum universitatem et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi constitutione atque ornatu, quisque ratione praeditus, compertum habet eum a Deo conditum fuisse atque ab eo regi et administrari.

Nec recuso, quod Caecilius adserere inter praecipua connisus est, hominem nosse se et circumspicere debere, quid sit, unde sit, quare sit; utrum elementis concretus, an concinnatus atomis, an potius a Deo factus, formatus, animatus? Quod ipsum explorare et eruere, sine universitatis inquisitione non possumus, quum ita cohaerentia, connexa, concatenata sint, ut, nisi divinitatis rationem diligenter excusseris nescias humanitatis: nec possis pulchre gerere rem civilem, nisi cognoveris hanc communem omnium mundi civitatem: praecipue quum a feris belluis hoc differamus, quod illa prona, in terramque vergentia, nihil nata sint prospicere, nisi pabulum nos, quibus vultus erectus, quibus suspectus in coelum datus est, sermo et ratio, per quae Deum agnoscimus, sentimus, imitamur, ignorare nec fas nec licet ingerentem sese oculis et sensibus nostris coelestem claritatem. Sacrilegii enim vel maximi instar est, humi quaerere, quod in sublimi debeas, invenire. Quo magis mihi videntur, qui hunc mundi totius ornatum non divina ratione perfectum volunt, sed frustis quibusdam temere cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculos denique ipsos non habere. Quid enim potest esse tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, quum oculos in coelum sustuleris, et quae sunt infra circaque lustraveris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernetur? Coelum ipsum vide. Quam late tenditur! quam rapide volvitur! vel, quod in noctem astris distinguitur, vel, quod in diem sole lustratur: jam scies, quam sit in eo summi moderatoris mira et divina libratio. Vide et annum ut solis ambitus faciat: et mensem vide ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum et luminis dicam recursantes vices, ut sit nobis operis et quietis alterna reparatio? Reliquenda vero astrologis prolixior de sideribus oratio vel quod regant cursum navigandi, vel quod arandi metendique tempus inducant; quae singula, non modo, ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis et perfectae rationis eguerunt, verum etiam sentiri, perspici, intelligi, sine summa solertia et ratione non possunt. Quid quum ordo temporum ac frugum stabili varietate distinguitur, nonne auctorem suum parentemque testatur ver aeque cum suis floribus, et aestas cum suis messibus, et autumni maturitas grata, et hiberna olivitas necessaria? Qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Jam providentiae quantae, ne hiems sola glacie ureret, aut sola aestas ardore torreret, autumni et veris inserere medium temperamentum, ut per vestigia sua anni revertentis occulti et innoxii transitus laberentur. Mari intende: lege littoris stringitur. Quidquid arborum est vide, quam e terrae visceribus animatur. Aspice Oceanum: refluit reciprocis aestibus. Vide fontes: manant venis perennibus; fluvios intuere: eunt semper exercitis lapsibus. Quid loquar apte disposita recta montium collium flexa, porrecta camporum? quidve animantium loquar adversus sese tutelam multiformem? alias armatas cornibus, alias dentibus septas, et fundatas ungulis, et spicatas aculeis: aut pedum celeritate liberas, aut elatione pinnarum? Ipsa praecipue formae nostrae pulchritudo Deum fatetur artificem, status rigidus, vultus erectus, oculi in summo, velut in specula, constituti, et omnes caeteri sensus velut in arce compositi.

 

Caput XVIII

Longum est ire per singula: nihil in homine membrorum est, quod non et necessitatis causa sit, et decoris: et quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta deflexa. Sic et similes universi videmur, et inter se singulis dissimiles invenimur. Quid nascendi ratio? Quid cupido generandi? Nonne a Deo data est? et ut ubera partu maturescente lactescant, et ut tener foelus ubertate lactei roris adolescat? Nec universitati solummodo Deus, sed et partibus consulit. Britannia sole deficitur, sed circumfluentis maris tepore recreatur: Aegypti siccitatem temperat Nilus amnis: colit Euphrates Mesopotamiam: pro imbribus pensat Indus, et serere Orientem dicitur et rigare. Quod si ingressus aliquam domum, omnia exculta, disposita, ornata vidisses, utique praeesse ei crederes dominum, et illis bonis rebus multo esse meliorem: ita in hac mundi domo, cum coelum terramque perspicias, providentiam, ordinem, legem, crede esse universitatis dominum parentemque ipsis sideribus et totius mundi partibus pulchriorem. Ni forte, quoniam de providentia nulla dubitatio est, inquirendum putas, utrum unius imperio, an arbitrio plurimorum coeleste regnum gubernetur: quod ipsum non est multi laboris aperire cogitanti imperia terrena, quibus exempla utique de coelo: quando umquam regni societas aut cum fide coepit, aut sine cruore discessit? Omitto Persas, de equorum hinnitu augurantes principatum; et Thebanorum permortuam fabulam, transeo: ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est; generi et soceri bella toto orbe diffusa sunt: et tam magni imperii duos fortuna non cepit. Vide caetera: rex unus apibus, dux unus gregibus, in armentis rector unus: tu in coelo summam potestatem dividi credas, et scindi veri illius ac divini imperii totam potestatem? cum palam sit parentem omnium Deum nec principium habere, nec terminum; qui nativitatem omnibus praestet, sibi perpetuitatem, qui ante mundum fuerit sibi ipse pro mundo; qui universa, quaecumque sunt, verbo jubet, ratione dispensat, virtute consummat. Hic nec videri potest, visu clarior est; nec comprehendi, tactu purior est; nec aestimari, sensibus major est, infinitus, immensus, et soli sibi, tantus quantus est, notus; nobis vero ad intellectum pectus angustum est; et ideo sic eum digne aestimamus dum inaestimabilem dicimus. Eloquar quemadmodum sentio; magnitudinem Dei qui se putat nosse, minuit; qui non vult minuere, non novit. Nec nomen Deo quaeras, Deus nomen est. Illic vocabulis opus est cum per singulos propriis appellationum insignibus multitudo dirimenda est: Deo, qui solus est, Dei vocabulum totum est. Quem si patrem dixero, terrenum opineris; si regem, carnalem suspiceris; si dominum, intelliges utique mortalem. Aufer additamenta nominum, et perspicies ejus claritatem. Quid? quod omnium de isto habeo consensum: audio vulgus, quum ad coelum manus tendunt, nihil aliud quam DEUM dicunt; et, DEUS MAGNUS EST; et, DEUS VERUS EST, et, SI DEUS DEDERIT. Vulgi iste naturalis sermo est, an Christiani confitentis oratio? et qui Jovem principem volunt, falluntur in nomine, sed de una potestate consentiunt. Audio poetas quoque "unum patrem divum atque hominum" praedicantes, et "talem esse mortalium mentem qualem parens omnium diem duxerit."

 

Caput XIX

ARGUMENTUM. — Praeterea poetae illum divum hominumque Parentem, omnium rerum creatorem, mentem et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantiores philosophi eadem fere ac Christiani de Deo uno sensere.

Quid Mantuanus Maro? nonne apertius, proximius, verius? "Principio, ait, coelum et terras," et caetera mundi membra "spiritus intus alit, et infusa mens agitat. Inde hominum pecudumque genus" et quidquid aliud animalium. Idem alio loco, mentem istam et spiritum, Deum nominat; haec enim vera [impr. verba] sunt:

 

Deum namque ire per omnes

Terrasque tractusque maris coelumque profundum.

Unde homines, et pecudes, unde imber et ignis.

 

Quid aliud et a nobis Deus, quam mens et ratio et spiritus praedicatur? Recenseamus, si placet, disciplinas philosophorum, deprehendes eos, etsi sermonibus variis, ipsis tamen rebus in hanc unam coire et conspirare sententiam. Omitto illos rudes et veteres qui de suis dictis sapientes esse meruerunt. Sit Thales Milesius omnium primus, qui primus omnium de coelestibus disputavit. Is Milesius Thales rerum initium aquam dixit; Deum autem eam mentem quae ex aqua cuncta formaverit. Eho! altior et sublimior aquae et spiritus ratio, quam ab homine potuerit inveniri; a Deo traditum. Vides Philosophi principalis nobiscum penitus opinionem consonare. Anaximenes deinceps, et post Apolloniates Diogenes, aera Deum statuunt, infinitum et immensum. Horum quoque similis de divinitate consensio est. Anaxagorae vero descriptio et motus infinitae mentis Deus dicitur. Et Pythagorae Deus est animus, per universam rerum naturam commeans et intentus: ex quo etiam animalium omnium vita capiatur. Xenophanem notum est omne infinitum cum mente Deum tradere; et Antisthenem, populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum; Zeuxippum [imp. Spensippum], vim naturalem, animalem, qua omnia regantur, Deum nosse. Quid Democritus? quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam, quae imagines fundat, et intelligentiam, Deum loquitur? Straton quoque et ipse naturam: etiam Epicurus ille qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tamen superponit. Aristoteles variat, et adsignat tamen unam potestatem. Nam interim mentem, mundum interim Deum dicit, interim mundo Deum praeficit. Aristoteles Ponticus variat, alias mundo, alias menti divinae tribuens principatum. Heraclides Ponticus quoque Deo divinam mentem, quamvis varie, adscribit. Theophrastus, et Zenon, et Chrysippus, et Cleanthes, sunt et ipsi multiformes; sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur. Cleanthes enim mentem, modo animum, modo aethera, plerumque rationem Deum disseruit. Zenon, ejusdem magister, naturalem legem atque divinam, et aethera interim, interdumque rationem, vult omnium esse principium. Item interpretando Junonem aera, Jovem coelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum, et caeteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando, publicum arguit graviter et revincit errorem. Eadem fere Chrysippus, vim divinam, rationalem naturam, et mundum interim, et fatalem necessitatem Deum credit, Zenonemque interpretatione physiologiae in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur. Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Jovis partum et ortum Minervae, et hoc genus caeterarum rerum vocabula esse, non deorum. Nam Socraticus Xenophon formam Dei veri negat videri posse, et ideo quaeri non oportere. Aristo Stoicus [impr. Chius], comprehendi omnino non posse. Uterque majestatem Dei, intelligendi desperatione; senserunt. Platoni apertior de Deo et rebus ipsis et nominibus oratio est; et quae tota esset coelestis, nisi persuasionis civilis nonnumquam admixtione sordesceret. Platoni itaque in Timaeo Deus est ipso suo nomine mundi parens, artifex animae, coelestium terrenorumque fabricator; quem et invenire difficile, prae nimia et incredibili potestate; et, cum inveneris, in publicum dicere impossibile praefatur. Eadem fere et ista quae nostra sunt nam et Deum novimus et parentem omnium dicimus, et numquam publice, nisi interrogati, praedicamus.

 

Caput XX

ARGUMENTUM. — Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernetur, non nos debet antiquitas imperita rapere ad mutui consensus errorem; quae nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones invexit. Nec minus evidenter ostenditur insulsum impiumque semper fuisse deorum cultum, dum mortalium antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque inventores, ob praeclara illorum facinora, non secus ac deos venerati sunt.

Exposui opiniones omnium ferme philosophorum, quibus illustrior gloria est Deum unum multis licet designasse nominibus; ut quivis arbitretur, aut nunc Christianos philosophos esse, aut philosophos fuisse jam tunc Christianos. Quod si Providentia mundus regitur et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperitorum, fabellis suis delectata vel capta, ad errorem mutui rapere consensus; quum philosophorum suorum sententiis refellatur, quibus et rationis et vetustatis adsistit auctoritas. Majoribus enim nostris tam facilis in mendaciis fides fuit, ut temere crediderint etiam alia monstruosa mira miracula: Scyllam multiplicem, Chimaeram multiformem, et Hydram felicibus vulneribus renascentem, et Centauros, equos suis hominibus implexos; et quidquid famae licet fingere, illis erat libenter audire. Quid? illas aniles fabulas, de hominibus aves et feras, homines et de hominibus arbores atque flores: quae si essent facta, fierent; quia fieri non possunt, ideo nec facta sunt. Similiter vero, ac erga deos quoque majores nostri improvidi, creduli, rudi simplicitate crediderunt: dum reges suos colunt religiose, dum defunctos eos desiderant in imaginibus videre, dum gestiunt eorum memorias in statuis detinere, sacra facta sunt quae fuerant adsumpta solatia. Denique, et antequam commerciis orbis pateret, et antequam gentes ritus suos moresque miscerent, unaquaeque natio conditorem suum, aut ducem inclytum, aut reginam pudicam sexu suo fortiorem, aut alicujus muneris vel artis repertorem venerabatur, ut civem bonae memoriae. Sic et defunctis praemium et futuris dabatur exemplum.

 

Caput XXI

ARGUMENTUM. — Mortales in deos fuisse assumptos confirmat Octavius Evhemeri, Prodici, Perses et Alexandri Magni testimonio, a quibus deorum patria, natales, sepulchra recensentur. Exponit praeterea deorum tristes exitus, fata et funera. Ad haec ineptas putidasque nugas videt, quas de suorum deorum forma et figura ethnici venditant.

Lege Stoicorum scripta vel scripta sapientium, eadem mecum recognosces. Ob merita virtutis aut muneris deos habitos Erueret [impr. Evhemerus] exsequitur, et eorum natales, patrias, sepulchra dinumerat et per provincias monstrat: dicta [impr. Dictaei] Jovis et Apollinis Delphiciae [impr. Delphici], et Pariae [impr. Phariae] Isidis, et Cereris Eleusiniae. Prodigiis [impr. Prodicus] assumptos in deos loquitur, qui errando inventis novis utilitati hominum profuere. In eamdem sententiam et Persaeus philosophatur, et annectit inventas fruges et frugum ipsarum repertores iisdem nominibus, ut comicus sermo est, Venerem sine Libero et Cerere frigere. Alexander ille Magnus, Macedo, insigni volumine ad matrem suam scripsit, metu suae potestatis proditum sibi de diis hominibus a sacerdote secretum: illi Vulcanum facit omnium principem, et postea Jovis gentem et despicis Isidis ad hirundinem, sistrum, et adspersis membris inanem tui Serapidis sive Osiridis tumulum. Considera denique sacra ipsa et ipsa mysteria, invenies exitus tristes, fata et funera, et luctus atque planctus miserorum deorum. Isis perditum filium cum Cynocephalo suo et calvis sacerdotibus luget, plangit, inquirit, et Isiaci miseri caedunt pectora, et dolorem infelicissimae matris imitantur: mox, invento parvulo, gaudet Isis, exsultant sacerdotes, Cynocephalus inventor gloriatur: nec desinunt annis omnibus vel perdere quod inveniunt, vel invenire quod perdunt. Nonne ridiculum est vel lugere quod colas, vel colere quod lugeas? haec tamen Aegyptia quondam, nunc et sacra Romana sunt. Ceres facibus accensis, et serpente circumdata, errore subreptam et corruptam Liberam anxia et sollicita vestigat. Haec sunt Eleusina. Et quae Jovis sacra sunt? Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur; et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur. Cybele Dyndima, pudet dicere, quae adulterum suum infeliciter placitum, quoniam et ipsa deformis et vetula, ut multorum deorum mater, ad stuprum inlicere non poterat, exsecuit, ut deum scilicet faceret eunuchum. Propter hanc fabulam Galli eam et semiviri sui corporis supplicio colunt. Haec jam non sunt sacra; tormenta sunt. Quid formae ipsae et habitus? Nonne arguunt ludibria et decora [impr. dedecora] deorum vestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis; Apollo tot aetatibus levis; Aesculapius bene barbatus, etsi semper adolescentis Apollinis filius; Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Juno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis; Janus vero frontes duas gestat, quasi ut aversus incedat. Diana interim est alte succincta venatrix; et Ephesia mammis multis et veribus exstructa; et Trivia trinis capitibus, et mult s manibus horrifica. Quid? ipse Jupiter vester modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur: et quum Hammon dicitur, habet cornua; et quum Capitolinus, tunc gerit fulmina; et quum Latiaris, cruore perfunditur; et quum Feretrius, non aditur. Et, ne longius multos Joves obeam, tot sunt Jovis monstra quot nomina. Erigone suspensa de laqueo est, ut Virgo inter astra, ignata sit. Castores alternis moriuntur, ut vivant: Aesculapius, ut in deum surgat, fulminatur: Hercules, ut hominem exuat, Henneis [vulg. Oeteis] ignibus concrematur.

 

Caput XXII

ARGUMENTUM. — Has porro fabulas, ab imperitis hominibus primum traditas, alii deinceps celebrarunt, ac poetae potissimum, qui haud parum veritati sua auctoritate nocuere; atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, qui proinde in iis miseri consenescunt, quum alioquin sit obvia, sed requirentibus.

Has fabulas et errores et ab imperitis parentibus discimus, et, quod est gravius, ipsis studiis et disciplinis elaboramus, carminibus praecipue poetarum, qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocuere. Et Plato ideo praeclare Homerum illum inclytum, laudatum et coronatum, de civitate quam in sermone instituebat, ejecit. Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit: hic eorum paria composuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fugavit. Jovem narrat a Briareo liberatum, ne a diis caeteris ligaretur; et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus flevisse; et thoro [impr. loro] Veneris illectum, flagrantius quam in adulteras soleat, cum Junone uxore concumbere. Alibi Hercules stercora egerit, et Apollo Admetto pecus pascit; Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accipit: illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, quum coelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint quam Jupiter in Creta nasceretur, et flammas veri fulminis nec Cyclops potuerit imitari, nec ipse Jupiter non vereri. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum? et in Ganymedem Jovis stuprum coelo consecratum? quae omnia in hoc prodita, ut vitiis hominum quaedam auctoritas pararetur. His atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, et, hisdem fabulis inhaerentibus, ad usque summae aetatis robur adolescunt, et in iisdem opinionibus miseri consenescunt, quum sit veritas obvia, sed requirentibus. Saturnum enim principem hujus generis, et examinis omnes scriptores vetustatis, Graeci Romanique, hominem prodiderunt. Scit hoc Nepos et Cassius in historia, et Thallus ac Diodorus hoc loquuntur. Is itaque Saturnus, Creta profugus, Italiam, metu filii saevientis, accesserat, et, Jani susceptus hospitio, rudes illos homines et agrestes multa docuit, ut graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare, instrumenta conficere. Itaque latebram suam, quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam dedit de suo nomine, et Janiculum Janus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. Homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis, et natus ex homine: terrae enim vel [impr. et] coeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus, proditus; ut in hodiernum inopinato visos, coelo missos; ignobiles et ignotos, terrae filios nominamus Ejus filius Jupiter Cretae, excluso parente, regnavit, illic obiit, illic filios habuit; adhuc antrum Jovis visitur, et sepulchrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur.

 

Caput XXIII

ARGUMENTUM. — Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant, illos tamen deos fingunt, vel ipsis invitis; non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae posteritatis. Atqui verus Deus neque ortum habet neque occasum. Deorum deinde imagines et simulacra Octavius exagitat.

Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, quum in primis parentibus probata mortalitas in caeteros ipso ordine successionis influxerit: nisi forte post mortem deos fingitis, et, pejerante Proculo, deus Romulus, et Juba, Mauris volentibus, deus est, et divi caeteri reges, qui consecrantur, non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae potestatis. Invitis his denique hoc nomen adscribitur: optant in homine perseverare; fieri se deos metuunt, etsi jam senes, nolunt. Ergo nec de mortuis dii sunt, quoniam Deus mori non posset [impr. potest]; nec de natis, quoniam moritur omne quod nascitur, divinum autem id est quod nec ortum habet nec occasum. Cur enim, si nati sunt, non hodieque nascuntur? nisi forte jam Jupiter senuit et partus in Junone defecit, et Minerva canuit antequam peperit. An ideo cessavit ista generatio, quoniam nulla hujusmodi fabulis praebetur adsensio? Caeterum, si dii creare possent, interire non possent; plures totis [impr. natis] hominibus deos haberemus, ut jam eos nec coelum contineret, nec aer caperet, nec terra gestaret: unde manifestum est homines illos fuisse quos et natos legimus et mortuos scimus. Quis ergo dubitat horum imagines consecratas vulgus orare et publice colere? dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur. Quod si in animum quis inducat tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, illusam. Deus enim ligneus, rogi fortasse vel infelicis stipitis portio, suspenditur, caeditur, dolatur, runcinatur; et deus aureus, vel argenteus, de immundo vasculo saepius, ut factum Aegyptio regi, conflatur, tunditur malleis et incudibus figuratur; et lapideus caeditur, scalpitur et ab impurato homine laevigatur; nec sentit suae nativitatis injuriam, ita ut nec postea de vestra veneratione culturam: nisi forte nondum deus saxum est, vel lignum, vel argentum. Quando igitur hic nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur; nondum deus est: ecce plumbatur, construitur, erigitur; nec adhuc deus est: ecce ornatur, consecratur, oratur: tunc postremo deus est quum homo illum voluit et dedicavit.

 

Caput XXIV

ARGUMENTUM. — Brevi insuper inductione demonstrat quantum in celebrandis quorumdam deorum mysteriis ridiculi, obscoeni crudelesque ritus observarentur.

Quanta vero de diis vestris animalia muta naturaliter judicant? Mures, hirundines, milvi, non sentire eos sciunt, norunt; inculcant, insident; ac, nisi abigatis, in ipso dei vestri ore nidificant. Araneae vero faciem ejus intexunt, et de ipso capite sua fila suspendunt: vos tergitis, mundatis, eraditis, et illos quos facitis, protegitis et timetis. Dum unusquisque vestrum non cogitat prius se debere Deum nosse quam colere; dum inconsulte gestiunt parentibus obedire; dum fieri malunt alieni erroris accessio, quam sibi credere; dum nihil ex his quae timent norunt: sic in auro et argento avaritia consecrata est; sic statuarum inanium consignata forma; sic nata Romana superstitio. Quorum ritus si percenseas, ridenda quam multa, [multa] etiam miseranda sunt. Nudi cruda hieme discurrunt; alii incedunt pileati, scuta vetera circumferunt, pelles caedunt mendicantes, vicantes deos ducunt. Quaedam fana semel anno adire permittunt, quaedam in totum nefas visere; est quo viro non licet, nonnulla absque feminis sacra sunt; etiam servo quibusdam caerimonis interesse piaculare flagitium est: alia sacra coronat univira, alia multivira, et magna religione conquiritur quae plura possit adulteria numerare. Quid? qui sanguine suo libat et vulneribus suis supplicat, non profanus melius esset, quam sic religiosus? aut cui exta sunt obscoena demessa, quomodo Deum violat, qui hoc modo placat, quum, si eunuchos Deus vellet, posset procreare, non facere? Quis non intelligat male sanos, et vanae et perditae mentis in ista desipere, et ipsam errantium turbam mutua sibi patrocinia praestare? heic defensio communis furoris est furentium multitudo.

 

Caput XXV

ARGUMENTUM. — Dehinc ostendit a Caecilio perperam jactitari Romanos qui totius orbis imperio potiti fuerint hujusmodi superstitionibus rite observatis. Atqui Romani in ortu suo et scelere collecti et immanitatis terrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti quod religiosi, sed quod impune sacrilegi.

At tamen ista ipsa superstitio Romanis dedit, auxit, fundavit imperium, quum non tam virtute, quam religione et pietate pollerent; nimirum insignis et nobilis justitia Romana ab ipsis imperii nascentis incunabulis auspicata est. Nonne in ortu suo et scelere collecti, et muniti immanitatis suae terrore creverunt? nam asylo prima plebs congregata est: confluxerant perditi, facinorosi, incesti, sicarii, proditores: et ut ipse Romulus, imperator et rector, populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit. Haec prima sunt auspicia religiosae civitatis. Mox alienas virgines jam desponsatas, jam destinatas, et nonnullas de matrimonio mulierculas, sine more, rapuit, violavit, illusit; et cum earum parentibus, id est cum soceris suis, bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit. Quid irreligiosius, quid audacius, quid ipsa sceleris confidentia tutius? Jam finitimos agro pellere; civitates proximas evertere cum templis et altaribus, captos cogere; damnis alienis et suis sceleribus adolescere, cum Romulo, regibus caeteris et postremis ducibus disciplina communis est. Ita quidquid Romani tenent, colunt, possident, audaciae praeda est, templa omnia de manubiis, id est de ruinis urbium, de spoliis deorum, de caedibus sacerdotum. Hoc insultare et illudere est, victis religionibus servire, et captivas eas post victorias adorare. Nam adorare quae manu ceperis, sacrilegium est consecrare, non numina. Toties ergo Romanis impiatum est, quoties triumphatum; tot de diis spolia, quot de gentibus et tropaea. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi, sed quod impune sacrilegi. Neque enim potuerunt in ipsis bellis deos adjutores habere, adversus quos arma rapuerunt: et quos postulaverant, detriumphatos colere coeperunt. Quid autem isti dii pro Romanis possunt, qui nihil pro suis adversus eorum arma valuerunt? Romanorum enim vernaculos deos novimus; Romulus, Picus. Tiberinus, et Consus, et Pilumnus, ac Polumnus. Cloacinam Tatius et invenit et coluit; Pavorem Hostilius atque Pallorem; mox a nescio quo Febris dedicata. Haec alumna urbis istius superstitio, morbi et malae valetudines: sane et Acca Laurentia, et Flora, meretrices propudiosae, inter morbos Romanorum et deos computandae. Isti scilicet adversus caeteros, qui in gentibus colebantur. Romanorum imperium protulerunt. Neque enim eos adversum suos homines vel Mars Thracius, vel Jupiter Creticus, vel Juno nunc Argiva, nunc Samia, nunc Poena; nunc [impr. vel] Diana Taurica, vel mater Idaea, vel Aegyptia illa, non numina, sed portenta, juverunt. Nisi forte apud istos major castitas virginum, aut religio sanctior sacerdotum; quum pene in pluribus virginibus, et quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum; in residuis impunitatem fecerit non castitas tutior, sed impudicitia felicior. Ubi autem magis a sacerdotibus, quam inter aras et delubra, conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adulteria meditantur? frequentius denique in aedituorum cellulis, quam in ipsis lupanaribus, flagrans libido defungitur. Et tamen ante eos. Deo dispensante, diu regna tenuerunt Assyrii, Medi, Persae, Graeci etiam, et Aegyptii, quum Pontifices, et Arvales, et Salios, et Vestales, et Augures non haberent, nec pullos cavea reclusos, quorum cibo vel fastidio respublica summa regeretur.

 

Caput XXVI

ARGUMENTUM. — Ex avium porro auspiciis atque auguriis vibratum leviter a Caecilio telum contra ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli atque Caesaris exemplo retorquet. Non magis item validam esse petitam ex oraculis argumentationem, aliis exemplis demonstrat.

Jam enim venio ad illa auspicia et auguria Romana, quae summo labore collecta testatus es, et poenitenter omissa et observata feliciter. Clodius scilicet, et Flaminius, et Junius ideo exercitus perdiderunt, quod pullorum solemnissimum tripudium exspectandum non putaverunt? Quid Regulus? nonne auguria servavit, et captus est? Mancinus religionem tenuit, et sub jugum missus est et deditus. Pullos edaces habuit et Paulus apud Cannas: tamen cum majore reipublicae parte prostratus est. C. Caesar, ne ante brumam in Africam navigia transmitteret, auguriis et auspiciis retinentibus, sprevit, eo facilius et navigavit et vicit. Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus, futura videbat, qui praesentia non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythii responsa confinxit, quum jam Apollo versus facere desisset: cujus tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum quum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata philippizaeno [φιλιππίζειν] Pythiam querebatur. At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigere. Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, aggrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius. Spiritus sunt insinceri, vagi, a coelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae, onusti et immersi vitiis, perdiderunt, ad solatium calamitatis suae non desinunt perditi jam perdere, et depravati errorem pravitatis infundere, et alienati a Deo, inductis pravis religionibus a Deo segregare. Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui, ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis, vel declinabat negotia, vel petebat. Magi quoque non tantum sciunt daemonas, sed etiam, quidquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus, praestigias edunt, vel, quae non sunt, videri; vel, quae sunt, non videri. Eorum magorum et eloquio et negotio primus Sosthenes et verum Deum merita majestate prosequitur: et Angelos, id est ministros et nuntios Dei, sed veri; ejusque venerationi novit assistere, ut et nutu ipso, et vultu Domini, territi contremiscant. Idem etiam daemonas prodidit terrenos, vagos, humanitatis inimicos. Quid Plato, qui invenire Deum negotium credidit? nonne et Angelos sine negotio narrat et daemonas? et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere connititur? vult enim esse substantiam inter mortalem immortalemque, id est, inter corpus et spiritum, mediam, terreni ponderis et coelestis levitatis admixtione concretam, ex qua monet etiam nos procupidinem amoris, et dicit informari, et labi pectoribus humanis, et sensum movere, et affectus fingere, et ardorem cupiditatis infundere.

 

Caput XXVII

ARGUMENTUM. — Quod ut solide praestet, rem alterius et a prima sua origine repetit. Nimirum erroris fons iste: daemones sub statuis et imaginibus delitescunt, commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula fundunt, falsis involuta responsis. Verumtamen haec non a Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, quum a Christianis per Deum verum adjurati ab obsessis corporibus fugantur. Hinc vero Christianos de Proximo fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium ut illos ante incipiant odisse, quam nosse, ne cognitos aut incitari possint aut damnare non possint.

Isti igitur impuri spiritus, daemones, ut ostensum a magis, a philosophis, et a Platone, sub statuis et imaginibus consecrati delitescunt, et afflatu suo auctoritatem, quasi praesentis numinis, consequuntur, dum inspirantur interim vatibus, dum fanis immorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, avium volatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt falsis pluribus involuta. Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem, et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. Sic a coelo deorsum gravant, et a Deo vero ad materias avocant, vitam turbant, omnes inquietant, irrepentes etiam corporibus occulte, ut spiritus tenues, morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant: ut nidore altarium, vel hostiis pecudum saginati remissis, quae constrinxerant curasse videantur. Hi sunt et furentes, quos in publicum videtis excurrere; vates et ipsi absque templo sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur. Par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris. De ipsis etiam illa quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Jupiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur. Haec omnia sciunt plerique pars vestrum, ipsos daemonas de semetipsis confiteri, quoties a nobis et tormentis verborum et orationis incendiis de corporibus exiguntur. Ipse Saturnus, et Serapis, et Jupiter, et quidquid daemonum colitis, victi dolore, quod sunt eloquuntur: nec utique in turpitudinem sui, nonnullis praesertim vestrum assistentibus, mentiuntur. Ipsis testibus, esse eos daemonas, de se verum confitentibus credite. Adjurati enim per Deum verum et solum, inviti miseris corporibus inhorrescunt: et vel exsiliunt statim, vel evanescunt gradatim, prout fides patientis adjuvat, aut gratia curantis aspirat. Sic Christianos de proximo fugitant, quos longe in coetibus per vos lacessebant. Ideo inserti mentibus imperitorum, odium nostri serunt occulte per timorem: naturale est enim et odisse, quem timeas; et quem metueris, infestare, si possis. Sic occupant animos, et obstruunt pectora, ut ante nos incipiant homines odisse, quam nosse: ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint.

 

Caput XXVIII

ARGUMENTUM. — Neque odium solum, sed nefanda etiam illis inferunt crimina quae a nemine probari hactenus potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Invictissime autem demonstrat Octavius Christianos sacrilegii, incestus, stupri, parricidii tam false insimulari, quam certum verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino similia atque majora ab ipsismet ethnicis reapse committi.

Quam autem iniquum sit, incognitis et inexploratis, judicare, quod facitis; nobis ipsis poenitentibus credite: et nos enim idem fecimus, ut eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent: nec intelligebamus ab his fabulas istas semper ventilari, et numquam vel investigari, vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum; malum autem adeo non esse, ut Christianus reus nec erubesceret, nec timeret, et unum solummodo, quod non ante fuerit, poeniteret. Nos tamen quum sacrilegos aliquos, et incestos, parricidas etiam, defendendos et tuendos suscipiebamus; hos nec audiendos in totum putabamus: nonnumquam etiam, miserantes eorum, crudelius saeviebamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret. Et si quis infirmior, malo pressus et victus, Christianum se negasset, favebamus ei, quasi, ejerato nomine, jam omnia facta sua illa negatione purgaret. Agnoscitisne eadem nos sensisse et egisse, quae sentitis et geritis? Quum, si ratio, non instigatio daemonis judicaret, urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de impiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur. His enim et hujusmodi fabulis iidem daemones ad exsecrationis horrorem imperitorum aures adversus nos referserunt. Nec tamen mirum, quum hominum fama, quae semper insparsis mendaciis alitur, ostensa veritate, consumitur: sic est negotium daemonum; ab ipsis enim rumor falsus et seritur et fovetur. Inde est quod audire te dicis, caput asini rem nobis esse divinam. Quis tam stultus ut hoc colat? Quis stultior, ut hoc coli credat? nisi quod vos et totos asinos in stabulis, cum vestra vel Epona consecratis: et eosdem asinos cum Iside religiose devoratis: item boum capita et capita vervecum, et immolatis et colitis: de capro etiam et homine mixtos, et leonum et canum vultus, deos dedicatis. Nonne et Apen bovem cum Aegyptiis adoratis et pascitis? nec eorum sacra damnatis instituta serpentibus, crocodilis, belluis caeteris, et avibus, et piscibus, quorum aliquem deum si quis occiderit, etiam capite punitur. Iidem Aegyptii cum plerisque vobiscum non magis Isidem, quam ceparum acrimonias metuunt: nec Serapidem magis, quam strepitus per pudenda corporis expressos contremiscunt. Etiam ille qui de adoratis sacerdotis virilibus adversum nos fabulatur, tentat in nos conferre quae sua sunt. Ista enim impudicitiae eorum forsitan sacra sint, apud quos sexus omnis membris omnibus prostat, apud quos tota impudicitia vocatur urbanitas; qui scortorum licentiae invident, qui medios viros lambunt, libidinoso ore inguinibus inhaerescunt: homines malae linguae, etiamsi tacerent; quos prius taedescit impudicitiae suae, quam pudescit. Proh nefas! id in se mali facinoris admittunt quod nec aetas potest pati mollior, nec cogi servitus durior.

 

Caput XXIX

ARGUMENTUM. — Nec magis verum hominem cruci propter sua crimina affixum coli; nam eum non modo innocentem, sed Deum etiam esse merito credunt. Contra vero, ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant numina, ad imagines supplicant, eorumque genios implorant.

Haec et hujusmodi propudia nobis non licet nec audire, etiam pluribus turpe defendere est. Ea enim de castis fingitis et pudicis quae fieri non crederemus, nisi de vobis probaretis. Nam quod religioni nostrae hominem nexium, et crucem ejus adscribitis, longe de vicinia veritatis erratis, qui putatis Deum credi, aut meruisse noxium, aut potuisse terrenum. Nec [impr. nae] ille miserabilis cujus in homine mortali spes omnis innititur; totum enim ejus auxilium, cum exstincto homine, finitur. Aegyptii sane hominem sibi quem colant eligunt, illum unum propitiant, illum de omnibus consulunt, illi victimas caedunt; et ille qui caeteris deus, sibi certe homo est, velit nolit: nec enim conscientiam suam decipit, si fallit alienam. Etiam principibus et regibus, non ut magnis et electis viris, sicut fas est, sed ut de eis [impr. deis], turpiter adulatio falsa blanditur, quum et praeclaro viro honor verius, et optimo amor dulcius praebeatur. Sic eorum numen vocant, ad imagines supplicant, genium, id est daemonem, ejus implorant: et est eis tutius per Jovis genium pejerare, quam regis. Cruces etiam nec colimus, nec optamus. Vos plane qui ligneos deos consecratis, cruces ligneas, ut deorum vestrorum partes, forsitan adoratis. Nam et signa ipsa et cantabra et vexilla castrorum, quid aliud quam inauratae cruces sunt et ornatae? Tropaea vestra victricia, non tantum simplicis crucis faciem, verum et affixi hominis imitantur. Signum sane crucis naturaliter visimus in navi, quum velis tumentibus vehitur, quum expansis palmulis labitur; et quum erigitur jugum, crucis signum est, et quum homo, porrectis manibus, Deum pura mente veneratur. Ita signo crucis aut ratio naturalis innititur, aut vestra religio formatur.

 

Caput XXX

ARGUMENTUM. — Impudentissimam quoque esse de potato a Christianis infantis a se occisi sanguine calumniam evincit Octavius. Ethnici vero, inquit, et pueros recens natos crudeliter exponunt et priusquam nascantur, crudeli necant abortu. Christianis homicidium nec videre fas, nec audire.

Illum jam velim convenire qui initiari nos dicit aut credit de caede infantis et sanguine. Putas posse fieri ut tam molle, tam parvulum corpus fata vulnerum capiat? ut quisquam illum rudem sanguinem novelli, et vixdum hominis caedat, fundat, exhauriat? Nemo hoc potest credere, nisi qui possit audere. Vos enim video procreatos filios nunc feris et avibus exponere, nunc adstrangulatos misero mortis genere elidere. Sunt quae in ipsis visceribus, medicaminibus et potis, originem futuri hominis exstinguant, et parricidium faciant antequam pariant. Et haec utique de deorum vestrorum disciplina descendunt; nam Saturnus filios suos non exposuit, sed voravit. Merito et ei in nonnullis Africae partibus a parentibus infantes immolabantur, blanditiis et osculo comprimente vagitum, ne flebilis hostia immoletur. Tauris etiam Ponticis et Aegyptio Busiridi ritus fuit hospites immolare, et Mercurio Gallos humanas vel inhumanas victimas caedere: Romani Graecum et Graecam, Gallum et Gallam, sacrificii viventes obruere; hodieque ab ab ipsis Latiaris Jupiter homicidio colitur; et, quod Saturni filio dignum est, mali et noxii hominis sanguine saginatur. Ipsum credo docuisse sanguinis foedere conjurare Catilinam, et Vellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere; et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore, sanare. Non dissimiles et qui de arena feras devorant illitas et infactas cruore, vel membris hominis et viscere saginatas. Nobis homicidium nec videre fas, nec audire; tantumque ab humano sanguine cavemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem noverimus.

 

Caput XXXI

ARGUMENTUM. — Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum est quod Christianis objicitur, pollutum incesto convivium, quam constat incesti reos revera esse gentiles; Christianorum convivia non tantum pudica, sed et sobria. Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio.

Et de incesto convivio fabulam grandem adversum nos daemonum cotio [impr. coitio vel concio] mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aversione [impr. adspersione] macularet, ut ante exploratam veritatem homines a nobis, terrore infandae opinionis, averteret: sic de isto et tuus Fronto, non, ut affirmator, testimonium fecit; sed convicium, ut orator, aspersit. Haec enim potius de vestris gentibus nata sunt. Jus est apud Persas misceri cum matribus; Aegyptiis et Athenis, cum sororibus legitima connubia: memoriae et tragoediae vestrae incestis gloriantur, quas vos libenter et legitis et auditis: sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore conjunctos. Merito igitur incestum penes vos saepe deprehenditur, semper admittitur; etiam nescientes miseri potestis in illicita proruere, dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in vestros recurrere, in filios inerrare. Sic incesti fabulam nectitis, etiam quum conscientiam non habetis. Ad nos pudorem non facie sed mente praestamus. Unius matrimonii vinculo libenter inhaeremus, cupiditate procreandi aut unam scimus, aut nullam. Convivia non tantum pudica colimus, sed et sobria: nec enim indulgemus epulis, aut convivium mero ducimus; sed gravitate hilaritatem temperamus, casto sermone, corpore castiore; plerique inviolati corporis virginitate perpetua fruuntur potius quam gloriantur: tantum denique abest incesti cupido, ut nonnullis rubori sit etiam pudica conjunctio. Nec de ultima statim plebe consistimus, si honores vestros et purpuras recusamus: nec fastidiosi [impr. factiosi] sumus, si omnes unum bonum sapimus, eadem congregati quiete qua singuli: nec in angulis garruli, si audire nos publice aut erubescitis, aut timetis. Et quod in dies nostri numerus augetur, non est crimen erroris, sed testimonium laudis. Nam in pulchro genere vivendi et praestat et perseverat suus, et accrescit alienus. Sic nos denique, non notaculo corporis, ut putatis, sed innocentiae ac modestiae signo facile dignoscimus: sic mutuo, quod doletis, amore diligimus, quoniam odisse non novimus: sic nos, quod invidetis, FRATRES vocamus, ut unius Dei parentis homines, ut consortes fidei, ut spei cohaeredes. Vos enim nec invicem agnoscitis, et in mutua odia saevitis: nec fratres vos, nisi sane ad parricidium recognoscitis.

 

Caput XXXII

ARGUMENTUM. — Neque dici potest Christianos occultare quod colunt, quoniam nulla delubra, nullasque aras habent. Persuasum siquidem ipsis est non posse Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum. Ubique autem praesens, omnia videt, etiam secretiores mentis nostrae cogitationes; ac prope cum illo et in ejus vivimus sinu.

Putatis autem nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus? Quod enim simulacrum Deo fingam, quum, si recte existimes, sit Dei homo ipse simulacrum? Templum quod ei exstruam, quum totus hic mundus, ejus opere fabricatus, eum capere non possit? et, quum homo latius maneam, intra unam aediculam vim tantae majestatis includam? Nonne melius in nostra dedicandus est mente, in nostro imo consecrandus est pectore? Hostias et victimas Domino offeram, quas in usum mei protulit, ut rejiciam ei suum munus? ingratum est; quum sit litabilis hostia bonus animus, et pura mens, et sincera sententia. Igitur, qui innocentiam colit, Domino supplicat; qui justitiam, Deo libat; qui fraudibus abstinet, propitiat Deum; qui hominem periculo surripit, optimam victimam caedit. Haec nostra sacrificia, haec Dei sacra sunt; sic apud nos religiosior est ille qui justior. At enim, quem colimus Deum, nec ostendimus nec videmus: immo ex hoc Deum credimus, quod eum sentire possumus, videre non possumus. In operibus enim ejus et in mundi omnibus motibus virtutem ejus semper praesentem aspicimus, quum tonat, fulgurat, fulminat, quum serenat. Nec mireris si Deum non videas: vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur; et sub oculos tamen non venit ventus et flatus. In sole adeo, qui videndi omnibus causa est, videre non possumus; radiis acies submovetur, obtutus intuentis hebetatur: et, si diutius inspicias, omnis visus exstinguitur. Quid? ipsum solis artificem, illum luminis fontem possis sustinere, quum te ab ejus fulgoribus avertas, a fulminibus abscondas? Deum oculis carnalibus vis videre, quum ipsam animam tuam, qua vivificaris et loqueris, nec aspicere possis, nec tenere? Sed enim Deus actum hominis ignorat, et, in coelo constitutus, non potest, aut omnes obire, aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris. Unde enim Deus longe est, quum omnia coelestia terrenaque, et quae extra istam orbis provinciam sunt, Deo cognita, plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est. In sole adeo rursus intende: coelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam enim claritudo violatur. Quanto magis Deus, auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris quasi alteris tenebris. Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.

 

Caput XXXIII

ARGUMENTUM. — Quod si tamen. Deus Judaeis nihil profuisse dicatur, certe judaicorum annalium scriptores testes locupletissimi sunt, illos prius Deum deseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.

Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed Deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. Reges tantum regni sui per officia ministrorum universa novere; Deo indiciis opus non est: non in solum oculis ejus, sed et in sinu vivimus. Sed Judaeis nihil profuit quod unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius, posteriorum recordaris. Nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges; modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei jussu et elementis adnitentibus obruerunt. Scripta eorum relege, vel, si Romanis magis gaudes, ut transeamus veteres, Flavi Josaepi vel Antonini Juliani de Judaeis require: jam scies nequitia sua hanc eos meruisse fortunam; nec quidquam accidisse quod non sit his, si in contumacia perseverarent, ante praedictum. Ita prius eos deseruisse comprehendes, quam esse desertos: nec, ut impie loqueris, cum Deo suo captos, sed a Deo, ut disciplinae transfugas, deditos.

 

Caput XXXIV

ARGUMENTUM. — Nihil autem mirum si mundus hic igne tandem sit absumendus, omnia siquidem quae initium, eadem et finem habent. Neque a sententia de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi. Constat tamen Deum posse hominem quem ex nihilo finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem autem futuram omnis natura meditatur.

Caeterum, de incendio mundi, aut improvisum ignem cadere, aut difficile non credere, vulgaris erroris est. Quis enim sapientium dubitat, quis ignorat, omnia quae orta sunt, occidere; quae facta sunt, interire? coelum quoque, cum omnibus quae coelo continentur, ita, ut coepisse, desinere? fontium dulcis aqua maria nutrire, in vim ignis abiturum? Stoicis constans opinio est quod, consumpto humore, mundus hic omnis ignescat; et Epicureis, de elementorum conflagratione et mundi ruina, eadem ipsa sententia est. Loquitur Plato partes orbis nunc inundare, dicit nunc alternis vicibus ardescere; et, quum ipsum mundum perpetuum et insolubilem diceret esse fabricatum, addit tamen ipsi artifici, Deo soli et solubilem et esse mortalem. Ita nihil mirum est, si ista moles ab eo quo exstructa est, destruatur. Animadvertis philosophos eadem disputare quae dicimus, non quod nos simus eorum vestigia subsecuti, sed quod illi, de divinis praedicationibus Prophetarum, umbram interpolatae veritatis imitati sint. Sic etiam conditionem renascendi, sapientium clariores, Pythagoras primus, et praecipuus Plato, corrupta et dimidiata fide, tradiderunt: nam, corporibus dissolutis, solas animas volunt et perpetuo manere, et in alia nova corpora saepius commeare. Addunt istis et illa ad retorquendam veritatem, in pecudes, aves, belluas, hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimico vitio digna ista sententia est. Sed ad propositum satis est etiam in hoc sapientes vestros, in aliquam modum nobiscum consonare. Caeterum, quis tam stultus aut brutus est ut audeat repugnare hominem a Deo, ut primum potuisse fingi, ita posse denuo reformari? nihil esse post obitum, et ante ortum nihil fuisse; sicut de nihilo nasci licuit, ita de nasci licere reparari? Porro difficilius est id quod non sit incipere, quam id quod fuerit iterare. Tu perire et Deo credis, si quid oculis nostris hebetibus subtrahitur? Corpus omne, sive arescit in pulverem, sive in humorem solvitur, vel in cinerem comprimitur, vel in nidorem tenuatur, subducitur nobis; sed Deo, elementorum custodia reservatur. Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus. Vide adeo quam, in solatium nostri, resurrectionem futuram omnis natura meditetur! Sol demergit et nascitur, astra labuntur et redeunt, flores occidunt et reviviscunt, post senium arbusta frondescunt, semina non nisi corrupta revirescunt: ita corpus in saeculo, ut arbores in hyberno, occultant virorem ariditate mentita. Quid festinas, ut cruda adhuc hyeme reviviscat et redeat? expectandum nobis etiam corporis ver est. Nec ignoro plerosque, conscientia meritorum, nihil se esse post mortem magis optare quam credere: malunt enim exstingui penitus, quam ad supplicia reparari. Quorum error augetur, et in saeculo libertate remissa, et Dei patientia maxima: cujus quanto judicium tardum, tanto magis justum est.

 

Caput XXXV

ARGUMENTUM. — Ostendit deinde Octavius justos piosque homines sempiterna felicitate donandos, injustos vero poenis afficiendos aeternis. Tum luculenter demonstrat multo sanctiores esse Christianorum mores quam ethnicorum.

Et tamen admonentur homines, doctissimorum [impr. libris] et carminibus poetarum, illius ignei fluminis, et de Stygia palude saepius ambientis ardoris, quae cruciatibus aeternis praeparata, et daemonum indiciis et de oraculis Prophetarum cognita tradiderunt. Et ideo apud eos etiam ipse rex Jupiter per torrentes ripas et atram voraginem jurat religiose; destinatam enim sibi cum suis cultoribus poenam, praescius, perhorrescit. Nec tormentis aut modus ullus, aut terminus. Illic sapiens ignis membra urit et reficit; carpit et nutrit, sicut ignes fulminum corpora tangunt, nec, absumunt; sicut ignes Hennei montis et Lesui montis [impr. Aetnae et Vesuvii montis], et ardentium ubique terrarum flagrant, nec erogantur: ita poenale illud incendium non damnis ardentium pascitur, sed inexesa corporum laceratione nutritur. Eos autem merito torqueri qui Deum nesciunt, ut impios, ut injustos, nisi profanus, nemo deliberat, cum Parentem omnium et omnium Dominum non minoris sceleris sit ignorare quam laedere. Et quamquam imperitia Dei sufficiat ad poenam, ita ut notitia prosit ad veniam, tamen, si vobiscum Christiani comparemur, quamvis in nonnullis disciplina nostra minor est, multo tamen vobis meliores deprehendemur. Vos enim adulteria prohibetis, et facitis; nos uxoribus nostris solummodo viri nascimur: vos scelera admissa punitis; apud nos et cogitare, peccare est: vos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus. Denique de vestro numero carcer exaestuat: Christianus ibi nullus, nisi aut reus suae religionis, aut profugus.

 

Caput XXXVI

ARGUMENTUM. — Nec minus perspicue docet fatum nihil aliud esse quam quod fatum est Deus. Mens libera est, et ideo actus hominis, non nativitas judicatur. Posthaec manifestissimam facit, exprobratam Christianis pauperiem, non infamiam esse, sed gloriam; et quod corporis mala patiantur, non esse poenam, sed militiam.

Nec de fato quisquam aut solatium captet, aut excuset eventum. Sit sortis fortunae, mens tamen libera est: et ideo actus hominis, non dignitas judicatur. Quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatum est? qui quum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. Ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. Ac de fato satis: vel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius. Caeterum, quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim, ut luxu solvitur, ita frugalitate firmatur: et tamen, quis potest pauper esse, qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo dives est? magis pauper ille est qui, quum multa habeat, plura desiderat. Dicam tamen, quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse, quam natus est. Aves sine patrimonio vivunt, et in diem pascua pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt: quae omnia, si non concupiscimus, possidemus. Igitur, ut qui viam terit, eo felicior quo levior incedit, ita beatior in hoc itinere vivendi, qui paupertate se sublevat, non sub divitiarum onere suspirat. Et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum, cujus est totum. Sed nos contemnere malumus opes quam continere; innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus; malumus nos bonos esse quam prodigos. Et, quod corporis humana vitia sentimus et patimur, non est poena, militia est. Fortitudo enim infirmitatibus roboratur, et calamitas saepius disciplina virtutis est. Vires denique et mentis et corporis sine laboris exercitatione torpescunt: omnes adeo vestri viri fortes, quos in exemplum praedicatis, aerumnis suis incluti floruerunt. Itaque et nobis Deus nec non potest subvenire, nec despicit, quum sit et omnium rector et amator suorum; sed in adversis unumquemque explorat et examinat: ingenium singolorum periculis pensitat; usque ad extremam mortem, voluntatem hominis sciscitatur, nihil sibi posse perire securus. Itaque, ut aurum ignibus, sic nos discriminibus arguimur.

 

Caput XXXVII

ARGUMENTUM.--Digna Deo spectacula sunt, pro Christi confessione iniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem Octavius luculenter ostendit, comparatione fortissimorum quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribus instituta. Spectaculis porro et pompis Christianos ideo non interesse declarat, quia ea non minus impia quam crudelia esse certo certius noverant.

Quam pulchrum spectaculum Deo, quum Christianus cum dolore congreditur, quum adversum minas et supplicia et tormenta componitur; quum strepitum mortis et horrorem carnificis irripiens inculcat; quum, libertatem suam adversus reges et principes erigit, soli Deo, cujus est, cedit; quum triumphator et victor, ipsi qui adversum se sententia dixit, stultat [impr. insultat]! Vicit enim qui quod contendit obtinuit. Quis non miles sub oculis imperatoris audacius periculum provocet? nemo enim praemium percipit ante experimentum: et imperator tamen, quod non habet, non dat; non potest propagare vitam, potest honestare militiam. At enim Dei miles nec in dolore deseritur, nec morte finitur. Sic Christianus miser videri potest, non potest inveniri. Vos ipsi calamitosos viros fertis ad coelum, Mucium Scaevolam, qui, quum errasset in regem, periisset in hostibus, nisi dexteram perdidisset. Et quot ex nostris non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari, sine ullis ejulatibus, pertulerunt, quum dimitti praesertim haberent in sua potestate? Viros cum Mucio, vel cum Aquilio aut Regulo comparo? Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas, inspirata patientia doloris, illudunt. Nec intelligilis, o miseri, neminem esse qui, aut sine ratione velit poenam subire, aut tormenta sine Deo posse sustinere. Nisi forte vos decipit, quod, Deum nescientes, divitiis affluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. Miseri! in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae, ad supplicium saginantur; ut hostiae ad poenam, coronantur. In hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur: absque enim notitia Dei, quae potest esse solida felicitas, quum mors sit somnio similis? antequam tenetur, elabitur. Rex es? et tam times quam timeris: et, quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es? sed fortunae male creditur, et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere. Nobilitate generosus es? parentes tuos laudas? Omnes tamen pari sorte nascimur; sola virtute distinguimur. Nos igitur qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus: quorum et de sacris originem novimus, et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus, quis non horreat populi in se rixantis insaniam? In gladiatoriis, homicidii disciplinam? In scenicis etiam non minor furore turpitudo prolixior: nunc enim mimus vel exponit adulteria, vel monstrat; nunc enervis histrio amorem dum fingit, infligit. Idem deos vestros, induendo stupra, suspiria, odia, dedecorat. Idem, simulatis doloribus, lacrymas vestras vanis gestibus et nutibus provocat. Sic homicidium in vero flagitatis, in mendacio fletis.

 

Caput XXXVIII

ARGUMENTUM. — Ab Idolothytis quoque iidem abstinent, ne quis eos existimet aut cedere daemoniis, aut suae religionis pudere. Non omnem vero florum colorem odoremque aspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus uti solent, ac sertis colla complecti; sed mortui caput coronare, superfluum et inutile censent. Eadem etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos, coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes. Vera igitur eorum religio, rejectis gentilium superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.

Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis assertio. Nam, etsi omne quod nascitur, ut inviolabile Dei munus, nullo opere corrumpitur, abstinemus tamen, ne quis existimet aut daemoniis, quibus libatum est, cedere, aut nostrae religionis pudere. Quis autem ille qui dubitat vernis indulgere nos floribus, quum capiamus et rosam veris et lilium, et quidquid aliud in floribus blandi coloris et odoris est? His enim et sparsis utimur mollibus ac solutis, et sertis colla complectimur. Sane, quod caput non coronamus, ignoscite. Auram boni floris naribus ducere, non occipitio capillisve solemus haurire. Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi, aut non sentienti, facem, aut non sentienti, coronam; quum et beatus non egeat, et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eadem tranquillitate qua vivimus. Nec annectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus vividam sustinemus, qui et modesti, Dei nostri liberalitate securi, spem futurae felicitatis, fide praesentis ejus majestatis animamur. Sic et beati resurgimus, et futuri contemplatione viam vivimus. Proinde Socrates, scurra atticus, viderit, nihil se scire confessus, testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus: Arcesilas quoque et Carneades, et Pyrrho, et omnis Academicorum multitudo deliberet: Simonides etiam, in perpetuum, comprehendi nec [vulg. comperendinet;] Philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos; et semper adversus sua vitia facundos. Nos, non habitu, sapientiam, sed mente, praeferimus: non eloquimur magna, sed vivimus: gloriamur nos consecutos; quod illi, summa intentione, quaesiverunt, nec invenire potuerunt. Quid ingrati sumus? quid nobis invidemur, si veritas Divinitatis, nostri temporis aetate, maturuit? Fruamur bono nostro, et recti sententiam temperemus: cohibeatur superstitio, impietas expietur, vera religio reservetur.

 

Caput XXXIX

ARGUMENTUM. — Haec porro quum perorasset Octavius, Minucius et Caecilius aliquando ad silentium stupefacti intentos vultus tenebant. Et Minucius quidem in Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus illa evolvens quae audierat.

Quum Octavius perorasset, aliquamdiu nos, ad silentium stupefacti, intentos vultus tenebamus: et, quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset; et quod malevolos iisdem illis, quibus armantur, philosophorum telis retudisset; ostendisset etiam veritatem, non tantummodo facilem, sed et favorabilem.

 

Caput XL

ARGUMENTUM. — Caecilius vero exclamavit se ab Octavio victum, nunc erroris esse victorem christianamque religionem jam tum profiteri; dilata interim in diem crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.

Dum isthaec igitur apud me tacitus revolvo, Caecilius erupit: Ego Octavio meo plurimum quantum eadem tranquillitate qua vivimus, sed et mihi gratulor, nec exspecto sententiam. Vicimus, et ita ut improbe usurpo victoriam: nam, ut ille mei victor est, ita ego triumphator erroris. Itaque, quod pertineat ad summam quaestionis, et de providentia fateor, et Deo cedo, et de sectae, jam nostrae, sinceritate consentio. etiam nunc tamen aliqua consubsidunt non obstrepentia veritati, sed perfectae institutioni necessaria: de quibus crastino, quod jam sol occasui declivis est, ut de toto, congruentius, promptius requiremus.

 

Caput XLI

ARGUMENTUM. — Postremo laeti omnes, hilaresque discedunt: Caecilius, quod crediderit; Octavius, quod vicerit; Minucius autem, quod ille crediderit et hic vicerit.

At ego, inquam, prolixius omnium nostrum vice gaudeo, quod etiam Octavius mihi vicerit, quum maxima judicandi mihi invidia detracta sit. Nec tamen possum meritum ejus verborum laudibus repensare. Testimonium et hominis et unius infirmum est. Habet Dei munus eximium, a quo et inspiratus oravit, et obtinuit adjutus. Post haec laeti hilaresque discessimus, Caecilius, quod crediderit: Octavius, gaudere quod vicerit: ego, et quod hic crediderit, et hic vicerit.

 

 

Index capitum Dialogi Octavius inscripti,
Marci Minucii Felicis

Argumentum

In hoc dialogo Caecilius inducitur ethnicis superstitionibus addictus, qui patrium et avitum deorum cultum a nemine deserendum, variis rationibus probare conatur: neque ulli esse anxie de religione inquirendum; sed antiquam retinendam, novam repudiandam. Contra vero Octavius, qui, impio illo cultu rejecto, christianae professioni nomen cum Minucio Felice dederat, omnia Caecilii argumenta sic funditus evertit, tantisque rationum momentis christianae religionis veritatem demonstrat, ut Caecilius, gravissima disputatione fractus ac plane convictus, veram religionem laeto gratantique animo fuerit amplexatus. Ac primum quidem Caecilii sermonem pro deorum cultu exponit auctor. Deinde vero Octavii responsionem ad singula orationis Caecilianae membra subinfert.

Cap. I. Ab ipso Dialogi exordio narrat Minucius, quam jucunda eorum quae sibi cum Octavio dum apud se Romae ageret contigerant, ac potissimum hujusce disputationis recordatione oblectaretur.

Cap. II. Octavii Romam adventus forensium feriarum tempore, pergratus Minucio. Utrique ad marina Ostiae balnea, adscito Minucii comite Caecilio, ire placuit. Dum simul ad mare pergunt, Caecilius, conspecto Serapidis simulacro, manum ori admovens, illud colit.

Cap. III. Superstitiosi hominis actum indigne ferens Octavius, Minucio acriter exprobrat, hujus impii facinoris infamiam non minorem in ipsum, utpote Caecilii hospitem, quam in eumdem Caecilium redundare.

Cap. IV. Subtristis Caecilius de hujusmodi objurgatione, qua sui causa Octavius Minucium perstrinxit, petit ut sibi cum Octavio de suae religionis veritate disputare liceat. Annuit cum socio suo Octavius; ac medius inter Caecilium et Octavium sedet Minucius.

Cap. V. Disputationem suam aggreditur Caecilius. Et primum quidem omnia in rebus humanis dubia et incerta esse asseverat: adeoque dolendum quod Christiani, rudes plerumque ac illitterati, de summa rerum ac divina majestate aliquid certi decernere audeant. Hinc nulla providentia mundum regi arguit, concluditque satius esse traditis antiquis religionibus adhaerere.

Cap. VI. Quaelibet natio, ac Romani postmodum numina sua ita coluere, ut eorum cultu supremum totius orbis terrae imperium fuerint assecuti.

Cap. VII. Auspicia et auguria Romana poenitenter omissa, observata feliciter.

Cap. VIII. Minime ferenda Theodori, Diagorae ac Protagorae impia temeritas, qui deorum religionem vel penitus tollere, vel saltem infirmare voluere. At multo minus ferri debet latebrosa et lucifugax Christianorum natio, qui deos despuunt; et dum mori post mortem timent, interim mori non timent.

Cap. IX. Christianorum religio stulta: hominem siquidem crucifixum ipsumque hujus supplicii instrumentum venerantur. Asini caput colere, ipsamque parentis sui naturam adorare dicuntur. De caede infantis et sanguine initiantur: ac per impudentes tenebras, incerta sorte omnes permiscentur.

Cap. X. Quidquid colunt, magnopere occultare nituntur: nullas aras habent, templa nulla, nulla nota simulacra. Deus illorum, sicuti et Judaeorum, unicus esse fertur: quem quum nec videre nec ostendere queant, illum nihilominus molestum, inquietum et praepostere curiosum arbitrantur.

Cap. XI. Futurum quoque asserunt totius mundi incendium; ac post corporum nostrorum resurrectionem, justis beatissimae vitae, injustis maximarum poenarum aeternitatem repromittunt.

Cap. XII. Quid autem ipsismet Christianis post mortem eventurum sit, inde augurari possumus, quod nunc omni ope destituti, summis calamitatibus et miseriis premuntur.

Cap. XIII. Concludit tandem Caecilius, repudiandam religionem novam; nec de rebus dubiis temere pronuntiandum.

Cap. XIV. Non sine elati animi fastidio provocat Octavium Caecilius, ut argumentis suis respondeat. Cui Minucius modeste respondet de sua haud mediocri eloquentia, deque concinna orationis varietate non esse ipsi exsultandum: sed singula ejus argumenta diligenter expendenda.

Cap. XV. Regerit Minucio Caecilius non sine aliqua laesi animi significatione, ipsum religiosi judicis officio decedere, dum suae disputationis vires infirmat. Integrum Octavio esse ea omnia quae in medium protulerat, confutare.

Cap. XVI. Suam itaque orditur responsionem Octavius: seque veracium verborum flumine amarissimam conviciorum labem diluturum confidit. Dehinc ad infirmanda singula Caecilii argumenta digreditur. Primum itaque statuit, nemini aegre ferendum quod Christiani, quamtumvis indocti, de coelestibus rebus disputent: non enim disputantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas est spectanda.

Cap. XVII. Fatetur quidem hominem debere se ipsum nosse: sed plane negat hanc cognitionem ab eo posse comparari, quin antea rerum universitatem, et Deum ipsum agnoscat. Ex ipsius autem mundi constitutione atque ornatu, quisque ratione praeditus, compertum habet, eum a Deo conditum fuisse, atque ab eo regi et administrari.

Cap. XVIII. Non solum autem universo mundo, sed singulis ejus partibus Deus consulit. Unius autem Dei nutu omnia gubernari, terrenorum exemplo imperiorum probatur. Quamvis autem ille ïnfinitus et immensus, sibique uni, quantus est, cognitus, a nobis nec videri nec nominari queat; ipsius tamen claritas, si nominum tollantur additamenta, perspicitur.

Cap. XIX. Praeterea poetae illum divum hominumque parentem, omnium rerum creatorem, mentem et spiritum appellarunt. Quin et ipsimet praestantiores philosophi, eadem fere ac Christiani, de Deo uno sensere.

Cap. XX. Quod si Providentia mundus regitur, et unius Dei nutu gubernatur, non nos debet antiquitas imperita rapere ad mutui consensus errorem; quae nimirum fabellis suis delectata, ridiculas traditiones invexit. Nec minus evidenter ostenditur insulsum impiumque semper fuisse deorum cultum; dum mortalium antiquissimi suos reges, duces inclytos artiumque inventores, ob praeclara illorum facinora, non secus ac deos venerati sunt.

Cap. XXI. Idque confirmat Octavius Euhemeri, Prodici, Persei, et Alexandri Magni testimonio, a quibus deorum patria, dies natales, sepulchra recensentur. Exponit praeterea deorum tristes exitus, fata et funera. Ad haec ineptias putidasque nugas ridet, quas de suorum deorum forma et figura ethnici venditant.

Cap. XXII. Has porro fabulas ab imperitis hominibus primum traditas, alii deinceps celebrarunt, ac poetae potissimum, qui haud parum veritati sua auctoritate nocuere. Atque hujusmodi figmentis et mendaciis dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum, qui proinde in iis miseri consenescunt: cum alioquin sit veritas obvia, sed requirentibus.

Cap. XXIII. Quamvis ethnici reges suos mortales agnoscant, illos tamen deos fingunt, vel ipsis invitis; non ad fidem numinis, sed ad honorem emeritae posteritatis. Atqui verus Deus neque ortum habet, neque occasum. Deorum deinde imagines et simulacra Octavius exagitat.

Cap. XXIV. Brevi insuper inductione demonstrat, quantum in celebrandis quorumdam deorum mysteriis ridiculi, obsceni crudelesque ritus observarentur.

Cap. XXV. Dehinc ostendit, a Caecilio perperam jactitari Romanos, qui totius orbis imperio potiti fuerint, hujusmodi superstitionibus rite observatis. Atqui Romani in ortu suo et scelere collecti, et immanitatis terrore creverunt. Igitur Romani non ideo tanti, quod religiosi; sed quod impune sacrilegi.

Cap. XXVI. Ex avium porro auspiciis atque auguriis vibratum leviter a Caecilio telum, contra ipsum Octavius Reguli, Mancini, Pauli atque Caesaris exempla retorquet. Non magis item validam esse petitam ex oraculis argumentationem, aliis exemplis demonstrat.

Cap. XXVII. Quod ut solide praestet, rem altius et a prima sua origine repetit. Nimirum erroris fons iste: daemones sub statuis et imaginibus delitescunt, commorantur in fanis, extorum fibras animant, avium volatus gubernant, fortes regunt, oracula fundunt, falsis involuta responsis. Verumtamen haec non a Deo, sed a se ipsis facta fuisse fateri coguntur, cum a Christianis per Deum verum adjurati, ab obsessis corporibus fugantur. Hinc vero Christianos de proximo fugitant; tantumque gentilium in eos excitant odium, ut illos ante incipiant odisse, quam nosse: ne cognitos aut imitari possint, aut damnare non possint.

Cap. XXVIII. Neque odium solum, sed nefanda etiam illis inferunt crimina, quae a nemine probari hactenus potuerunt. Sic est negotium daemonum. Ab ipsis enim rumor falsus et seritur, et fovetur. Invictissime autem demonstrat Octavius, Christianos sacrilegii, incestus, stupri, parricidii tam falso insimulari, quam certum verumque erat eadem prorsus crimina, aut his omnino similia atque majora, ab ipsismet ethnicis reapse committi.

Cap. XXIX. Nec magis verum hominem cruci propter sua crimina affixum a Christianis coli. Nam eum non modo innocentem, sed Deum etiam esse merito credunt. Contra vero ethnici regum in deos a se adscriptorum invocant numina, ad imagines supplicant, eorumque genios implorant.

Cap. XXX. Impudentissimam quoque esse de potato a Christianis infantis a se occisi sanguine calumniam evincit Octavius. Ethnici vero, inquit et pueros recens natos crudeliter exponunt, et priusquam nascantur, crudeli necant abortu. Christianis homicidium nec videre fas, nec audire.

Cap. XXXI. Ab omni etiam verisimilitudine tam alienum est quod Christianis objicitur, pollutum incesto convivium quam constat incesti reos revera esse gentiles. Christianorum convivia non tantum pudica, sed et sobria. Tantum denique abest incesti cupido, ut nonnuliis rubori sit etiam pudica conjunctio.

Cap. XXXII. Neque dici potest, Christianos occultare quod colunt, quoniam nulla delubra, nullasque aras habent. Persuasum siquidem ipsis est, non posse Deum ullo templo circumscribi, aut fingi illius simulacrum. Ubique autem praesens omnia videt, etiam secretiores mentis nostrae cogitationes; ac prope cum illo, et in ejus vivimus sinu.

Cap. XXXIII. Quod si tamen Deus Judaeis nihil profuisse dicatur, certe Judaicorum annalium scriptores testes locupletissimi sunt, illos prius Deum deseruisse, quam ab ipso fuisse desertos.

Cap. XXXIV. Nihil autem mirum, si mundus hic igne tandem sit absumendus: omnia siquidem quae initium, eadem et finem habent. Neque a sententia de mundi incendio abhorrent antiqui philosophi. Constat tamen Deum posse hominem quem ex nihilo finxit, ex morte excitare ad vitam. Resurrectionem autem futuram omnis natura meditatur.

Cap. XXXV. Ostendit deinde Octavius, justos piosque homines sempiterna felicitate donandos: injustos vero poenis afficiendos aeternis. Tum luculenter demonstrat multo sanctiores esse Christianorum mores, quam ethnicorum.

Cap. XXXVI. Nec minus perspicue docet fatum nihil aliud esse quam quod fatus est Deus. Mens libera est: et ideo actus hominis, non nativitas judicatur. Posthaec manifestissimum facit, exprobratam Christianis pauperiem, non infamiam esse, sed gloriam: et quod corporis mala patiantur, non esse poenam, sed militiam.

Cap. XXXVII. Digna Deo spectacula sunt, pro Christi confessione iniquissime inflicti cruciatus. Quod quidem Octavius luculenter ostendit, comparatione fortissimorum quorumdam ethnicorum cum sanctis martyribus instituta. Spectaculis porro et pompis Christianos ideo non interesse declarat, quia ea non minus impia quam crudelia esse certo certius noverant.

Cap. XXXVIII. Ab idolothytis quoque iidem abstinent, ne quis eos existimet aut cedere daemoniis, aut suae religionis pudere. Non omnem vero florum colorem odoremque adspernantur. Sparsis enim, solutis ac mollibus uti solent, ac sertis colla complecti: sed mortu caput coronare, superfluum et inutile censent. Eadem etiam tranquillitate qua vivunt, sepeliunt mortuos, coronam aeternae felicitatis certissima spe exspectantes. Vera igitur eorum religio, rejectis gentilium superstitionibus, ab omnibus est suscipienda.

Cap. XXXIX. Haec porro quum perorasset Octavius, Minucius et Caecilius aliquamdiu ad silentium stupefacti, intentos vultus tenebant. Et Minucius, quidem in Octavii admirationem raptus conticuit, apud se tacitus illa evolvens quae audierat.

Cap. XL. Caecilius vero exclamavit se ab Octavio victum, nunc erroris esse victorem, Christianamque religionem jam tum profiteri: dilata interim in diem crastinum pleniore fidei mysteriorum institutione.

Cap. XLI. Postremo, laeti omnes hilaresque discedunt: Caecilius, quod crediderit: Octavius, quod vicerit: Minucius autem quod ille crediderit, et hic vicerit.