ua-scams

Hieronymus Stridonensis

Contra Vigilantium

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Paris: Migne, 1845, pp. 337–352.

 

Contra Vigilantium epistolam, biennio ante hunc libellum, datam Ripario Presbytero excudimus in secunda parte prioris tomi sub num. CIX, in qua cum haeretici hominis Commentarios nondum accepisset Hieronymus, praelusit quodammodo pugnae, suamque potius aperuit fidem, quam ejus expugnarit infidelitatem. Nunc quando ad ipsum librum devenimus, quo adversus insaniam hominis summo animi ardore velitatur, ut causae momenta perspecta habeas, quis ipse Vigilantius fuerit, quidque contra rectam fidem temere senserit, praenotandum est. Eum natione Gallum dicit Gennadius, Calagurritarum, sive ex Calagurris viculo prope Convenarum urbem, Hieronymus: unde intelligas ex inferiori illum fuisse Aquitania ad radices Pyrenaei. Homo erat, eodem Gennadio auctore, seductus humana laude et praesumens supra vires suas, lingua politus, non sensu Scripturarum exercitatus, sed si Hieronymum audis, imperitus et verbis et scientia, et sermone inconditus. Ex vitae instituto cauponam exercuerat, sive etiam tunc exercebat, cum novus Ecclesiarum magister audire voluit, et presbyter jussus est. Nam et hunc gradum est consecutus, et Ecclesiam, ut Gennadii verbis uti prosequar, Hispaniae Barcilonensis parochiae tenuit; quae cum esset sanctorum presbyterorum Riparii ac Desiderii paroeciis contermina, hi continuo dolebant, morbidi pastoris vicinia proprias de salute oves periclitari. Episcopus quoque, sub cujus ille ditione agebat, patrocinari, et acquiescere furori ejus visus est, quandoquidem admonitus, corripere furentem distulit, aut penitus praetermisit.

2. Quae autem vesano ingenio commentus est nova dogmata, ad haec fere capita reducuntur. Negabat 1o esse martyres, aut eorum reliquias venerandas, sive ad eorum sepulcra in Ecclesiis vigilandum, aut alios, qui in Christianorum coetibus consueverant, honores illis esse deferendos. 2o Pejori adhuc vecordia aiebat, minime sanctorum precibus nos adjuvari, neque terrenis tangi necessitatibus coelites; unde et signa quae per illos interdum fierent, incredulis dumtaxat prodesse. 3o Nonnullas Ecclesiae caeremonias, atque illam in primis, cereos interdiu accendendi in Missa, sive ad Evangelium recitandum, paganae superstitionis ritum vocabat; nec Alleluia cantari volebat, nisi in Pascha. 4o Sensit suas sibi quemque retinere posse divitias, neque abdicationem a saeculi rebus usque adeo bonam esse, quinimmo monachorum paupertatem ac solitudinem desidiam ac turpem fugam appellabat. Quamobrem et eleemosynas, quae Hierosolymam mitti consueverant, improbabat, forte etiam aliquando prohibuit; nam si in egenorum usu essent opes distribuendae, non illas semel effundendas, sed paulatim erogandas asseverabat. 5o Denique effutivit, clericos minime omnium debere esse caelibes, tantoque odio habuit continentiam, quam haeresim appellabat, et pudicitiam, quam libidinis seminarium, ut episcopis etiam persuaserit, nemini credi debere castitatem, nullos caelibes ordinari posse: et nisi tumentes uteros viderent feminarum, maritos earum Christo ministerio arbitrarentur indignos.

3. Hisce haeresum monstris per singulas partes respondet Hieronymus hoc libello, quem ut magis mireris, unius noctis lucubratione dictavit. Scriptum ipse testatur post ferme biennium ex quo epistolam supra laudatam ad Riparium de vigiliis et pernoctationibus in basilicis Martyrum dedit. Eam vero epistolam ad ann. 40 pertinere ostendimus, unde liber iste ad sit deducendus. Id porro constat ex illa, quam in fine causatur, subita Sisinnii fratris in Aegyptum festinatione; hic siquidem ille Sisinnius est, qui uno tempore et hunc librum Ripario ac Desiderio deferendum, et Commentarios in Zachariam Exuperio Tolosano reddendos, a S. Doctore accepit, quos ipse in Praefatione anno 406, qui sexti consulatus Arcadii Augusti, et Anicii Probi fastis nomen imposuit, a se testatur elucubratos. Quin etiam ad ejus anni finem usque differendum constabit ex alia epistola, in nostra recensione 129, ad Minervium et Alexandrum, in qua Sisinnius, qui ultimo jam autumni tempore Bethleem pervenerat, quasi moraturus ibi, usque ad diem Epiphaniorum, dicitur haud multo post, subito supervenisse asserens se illico profecturum.

 

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
Contra Vigilantium liber unus

1. Joviniani damnatio et mors. Errores Vigilantii et blasphemiae.—Multa in orbe monstra generata sunt. Centauros, et sirenas, ululas, et onocrotalos in Isaia (Isai. XIII, et XXXV.) legimus. Job Leviathan et Behemoth mystico sermone describit (Job. III et 40). Cerberum et Stymphalidas, aprumque Erimanthium, et leonem Nemaeum, chimaeram atque hydram multorum capitum narrant fabulae poetarum. Cacum [Al. descripsit] describit Virgilius. (Aeneid. l. VIII). Triformem Geryonem Hispaniae prodiderunt. Sola Gallia monstra non habuit, sed viris semper fortibus, et eloquentissimis abundavit. Exortus est subito Vigilantius, seu verius Dormitantius, qui immundo spiritu pugnet contra Christi spiritum, et Martyrum neget sepulcra veneranda; damnandas [Al. dicit] dicat esse vigilias: numquam nisi in Pascha Alleluia cantandum: continentiam, haeresim; pudicitiam, libidinis seminarium. Et quomodo Euphorbus in Pythagora renatus esse perhibetur, sic in isto Joviniani mens prava surrexit: ut et in illo, et in hoc diaboli respondere cogamur insidiis. Cui jure [Al. dicetur] dicitur: Semen pessimum, para filios tuos occisioni peccatis patris tui (Isa. XIV, sec. LXX, v. 21). Ille Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus, inter phasides aves et carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit. Iste caupo Calagurritanus, et in perversum propter nomen viculi mutus Quintilianus, miscet aquam vino: et de artificio pristino, suae venena perfidiae Catholicae fidei sociare conatur, impugnare virginitatem, odisse pudicitiam, in convivio saecularium contra sanctorum jejunia proclamare: dum inter phialas philosophatur, et ad placentas liguriens, psalmorum modulatione mulcetur: ut tantum inter epulas, David et Idithun, et Asaph et filiorum Chore cantica audire dignetur. Haec dolentis magis effudi animo quam ridentis, dum me cohibere non possum, et injuriam apostolorum ac martyrum surda nequeo aure transire.

2. Caelibatus Clericorum.—Proh nefas! episcopos sui sceleris dicitur habere consortes: si tamen episcopi nominandi sunt, qui non ordinant diaconos, nisi prius uxores duxerint: nulli caelibi credentes pudicitiam, immo ostendentes quam sancte vivant, qui male de omnibus suspicantur: et nisi praegnantes uxores viderint clericorum, infantesque de ulnis matrum vagientes, Christi sacramenta non tribuant. Quid facient Orientis Ecclesiae? quid Aegypti et Sedis Apostolicae, quae aut virgines Clericos accipiunt, aut continentes: aut si uxores habuerint, mariti esse desistunt? Hoc docuit Dormitantius, libidini frena permittens, et naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerumque fervescit, suis [Al. hortationibus] hortatibus duplicans; immo extinguens coitu feminarum: ut nihil sit quo distemus a porcis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis, de quibus scriptum est: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi: unusquisque in uxorem proximi sui hinniebat. (Jerem. V, 8). Hoc est quod loquitur per David Spiritus sanctus: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9). Et rursum de Dormitantio et sociis ejus: In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.

3. Riparius, Desiderius et Sisinnius. Imperitia Vigilantii.—Sed jam tempus est, ut ipsius verba ponentes ad singula respondere nitamur. Fieri enim potest, ut rursum malignus interpres dicat fictam a me materiam, cui rhetorica declamatione respondeam: sicut illam quam scripsi ad Gallias, matris et filiae inter se discordantium. Auctores sunt hujus dictatiunculae meae sancti presbyteri Riparius et Desiderius, qui paroecias suas vicinia istius scribunt esse maculatas, miseruntque libros per fratrem Sisinnium, quos inter crapulam stertens evomuit. Et asserunt repertos esse nonnullos, qui, faventes vitiis suis, illius blasphemiis acquiescant. Est quidem imperitus, et verbis et scientia, et sermone inconditus; ne vera quidem potest defendere: sed propter homines saeculi et mulierculas oneratas peccatis, semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes, una lucubratiuncula illius naeniis respondebo, ne sanctorum virorum qui ut haec facerem me deprecati sunt, videar litteras respuisse.

4. Convenarum urbs et patria Vigilantii. Pompeiopolis fuit dicta. Verba Vigilantii.—Nimirum respondet generi suo, ut qui de latronum et Convenarum natus est semine (quos [Consul Strab. lib. IV]. Cn. Pompeius edomita Hispania, et ad triumphum redire festinans, de Pyrenaei jugis deposuit, et in unum oppidum congregavit: unde et Convenarum urbs nomen accepit) hucusque latrocinetur contra Ecclesiam Dei, et de Vectonibus, Arrebacis, Celtiberisque descendens, incurset Galliarum Ecclesias, portetque nequaquam vexillum [Al. Christi] crucis, sed insigne diaboli. Fecit hoc idem Pompeius, etiam in Orientis partibus: ut Cilicibus et Isauris piratis, latronibusque superatis: sui nominis inter Ciliciam et Isauriam conderet civitatem. Sed haec urbs hodie servat scita majorum, et nullus in ea ortus est Dormitantius. Galliae vernaculum hostem sustinent, et hominem moti capitis, atque Hippocratis vinculis alligandum, sedentem cernunt in Ecclesia: et inter caetera verba blasphemiae, ista quoque dicentem: "Quid necesse est, te tanto honore, non solum honorare; sed etiam adorare illud nescio quid, quod in modico vasculo transferendo colis?" Et rursum in eodem libro: "Quid pulverem linteamine circumdatum, adorando oscularis? Et in consequentibus: Prope ritum gentilium videmus sub praetextu religionis introductum in Ecclesiis, sole adhuc fulgente, moles cereorum accendi, et ubicumque pulvisculum nescio quod, in modico vasculo pretioso linteamine circumdatum osculantes adorant. Magnum honorem praebent hujusmodi homines beatissimis martyribus, quos putant de vilissimis cereolis illustrandos; quos Agnus, qui est in medio throni cum omni fulgore majestatis suae, illustrat."

5. Reliquiae Apostolorum, et Samuelis.—Quis enim, o insanum caput, aliquando martyres adoravit? quis hominem putavit Deum? nonne Paulus et Barnabas (Act. XIV) cum a Lycaonibus Jupiter et Mercurius putarentur, et eis vellent hostias immolare, sciderunt vestimenta sua, et se homines esse dixerunt? Non quod meliores non essent olim mortuis hominibus Jove atque Mercurio: sed quod sub gentilitatis errore, honor eis Deo debitus deferretur. Quod et de Petro legimus, qui Cornelium se adorare cupientem manu sublevavit, et dixit: Surge: nam et ego homo sum. (Ibid. X, 26). Et audes dicere: "Illud nescio quid quod in modico vasculo transferendo colis?" Quid est illud, nescio quid, scire desidero. "Expone manifestius, ut tota libertate blasphemes, pulvisculum nescio quod [Ms., B. inquit in, etc.] in modico vasculo pretioso linteamine circumdatum." Dolet martyrum reliquias pretioso operiri velamine: et non vel pannis, vel cilicio colligari, vel projici in sterquilinium; ut solus Vigilantius ebrius et dormiens adoretur. Ergo sacrilegi sumus, quando Apostolorum basilicas ingredimur? Sacrilegus fuit Constantius Imperator I, qui sanctas reliquias Andreae, Lucae, et Timothei transtulit Constantinopolim, apud quas daemones rugiunt, et inhabitatores Vigilantii illorum se sentire praesentiam confitentur? Sacrilegus dicendus est, et nunc Augustus Arcadius, qui ossa beati Samuelis longo post tempore de Judaea transtulit in Thraciam? Omnes episcopi non solum sacrilegi; sed et fatui judicandi, qui rem vilissimam et cineres dissolutos in serico et vase aureo portaverunt? Stulti omnium Ecclesiarum populi, qui occurerrunt sanctis reliquiis: et tanta laetitia, quasi praesentem, viventemque prophetam cernerent, susceperunt: unde Palaestina usque Chalcedonem jungerentur populorum examina: et in Christi laudes una voce resonarent? Videlicet adorabant Samuelem, et non Christum, cujus Samuel et levita et prophetes fuit. Mortuum suspicaris, et idcirco blasphemas. Lege Evangelium: Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: non est Deus mortuorum, sed vivorum (Matth. XII). Si ergo vivunt, honesto juxta te carcere non clauduntur.

6. Sententia Haereticorum hujus temporis. Non sunt legendi libri apocryphi. Basilidis portenta verborum.—Ais enim vel in sinu Abrahae, vel in loco refrigerii, vel subter aram Dei, animas apostolorum et Martyrum consedisse, nec posse de suis tumulis, et ubi voluerint adesse praesentes. Senatoriae videlicet dignitatis sunt; et non inter homicidas teterrimo carcere, sed in libera honestaque custodia in fortunatorum insulis et in campis Elysiis recluduntur. Tu Deo leges pones? Tu apostolis vincula injicies; ut usque ad diem judicii teneantur custodia, nec sint cum Domino suo, de quibus scriptum est: Sequuntur Agnum, quocumque vadit (Apoc. XIV, 4). Si Agnus ubique, ergo et hi qui cum Agno sunt, ubique esse credendi sunt. Et cum diabolus et daemones toto vagentur in orbe, et celeritate nimia ubique praesentes sint, martyres post effusionem sanguinis sui [Mss. ara] arca operientur inclusi, et inde exire non poterunt? Dicis in libello tuo, quod dum vivimus, mutuo pro nobis orare possumus; postquam autem mortui fuerimus, nullius sit pro alio exaudienda oratio: praesertim cum martyres ultionem sui sanguinis obsecrantes, impetrare non quiverint (Apoc. VI, 9). Si apostoli et martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se adhuc debent esse solliciti: quanto magis post coronas, victorias et triumphos? Unus homo Moyses, sexcentis millibus armatorum impetrat a Deo veniam (Exod. XXXII; Act. VII): et Stephanus imitator Domini sui, et primus martyr in Christo, pro persecutoribus veniam deprecatur; et postquam cum Christo esse coeperint, minus valebunt? Paulus apostolus ducentas septuaginta sex sibi dicit in navi animas condonatas, et postquam resolutus esse coeperit cum Christo, tunc ora clausurus est (Ibid. 27): et pro his qui in toto orbe ad suum Evangelium crediderunt, mutire non poterit? Meliorque erit Vigilantius canis vivens, quam ille leo mortuus (Eccles. IX)? Recte hoc de Ecclesiaste proponerem, si Paulum in spiritu mortuum confiterer. Denique sancti non appellantur mortui, sed dormientes. Unde et Lazarus qui resurrecturus erat, dormisse perhibetur (Joan XI). Et Apostolus vetat Thessalonicenses (I. Thess. IV) de dormientibus contristari. Tu vigilans dormis, et dormiens scribis: et proponis mihi librum apocryphum, qui sub nomine Esdrae a te et similibus tui legitur: ubi scriptum est, quod post mortem nullus pro aliis audeat deprecari: quem ego librum numquam legi. Quid enim necesse est in manus sumere, quod Ecclesia non recipit? Nisi forte Balsamum mihi, et Barbelum, et Thesaurum Manichaei, et ridiculum nomen Leusiborae proferas: et quia ad radices Pyrenaei habitas, vicinusque es Iberiae, Basilidis antiquissimi haeretici et imperitae scientiae, incredibilia portenta prosequeris, et proponis quod totius orbis auctoritate damnatur. Nam in Commentariolo tuo quasi pro te faciens de Salomone sumis testimonium, quod Salomon omnino non scripsit: ut qui habes alterum Esdram, habeas et Salomonem alterum: et si tibi placuerit, legito fictas revelationes omnium patriarcharum et prophetarum: et cum illas didiceris, inter mulierum textrinas cantato, immo legendas propone in tabernis tuis: ut facilius per has naenias vulgus indoctum provoces ad bibendum.

7. Cerei in templis, quare accensi? Christiani renascimur. Luminaria ad Evangelium accendantur quare?—Cereos autem non clara luce accendimus, sicut frustra calumniaris: sed ut noctis tenebras hoc solatio temperemus; et vigilemus ad lumen, ne caeci tecum dormiamus in tenebris. Quod si aliqui per imperitiam, et simplicitatem saecularium hominum, vel certe religiosarum feminarum, de quibus vere possumus dicere: Confiteor, zelum Dei habent, sed non secundum scientiam (Rom. X, 2), hoc pro honore Martyrum faciunt, quid inde perdis? Causabantur quondam et apostoli, quod periret unguentum; sed Domini voce correpti sunt (Matth. 26 et Marc. 14). Neque enim Christus indigebat unguento, nec martyres lumine cereorum: et tamen illa mulier in honore Christi hoc fecit, devotioque mentis ejus recipitur. Et quicumque accendunt cereos, secundum fidem suam habent mercedem, dicente Apostolo: Unusquisque in suo sensu abundet (Rom. XIV, 5). Idololatras appellas hujusmodi homines? Non diffiteor, omnes nos qui in Christo credimus de idololatriae errore venisse. Non enim nascimur, sed renascimur christiani. Et quia quondam colebamus idola, nunc Deum colere non debemus; ne simili eum videamur cum idolis honore venerari? Illud fiebat idolis, et idcirco detestandum est: hoc fit martyribus, et idcirco recipiendum est. Nam et absque martyrum reliquiis per totas Orientis Ecclesias, quando legendum est Evangelium, accenduntur luminaria, jam sole rutilante: non utique ad fugandas tenebras: sed ad signum laetitiae demonstrandum. Unde et virgines illae evangelicae semper habent accensas lampades suas (Matth. XXV). Et ad apostolos dicitur: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris (Luc. XII, 35). Et de Joanne Baptista: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 35): ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur, de qua in Psalterio legimus: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis (Ps. CXVIII, 105).

8. Romanus Episcopus super corpora apostolorum offert sacrificia. Vigilantii stulta sententia vel objectio. Eunomius auctor haereseos contra reliquias. Montanus. Tertulliani Scorpiacus liber. Caina haeresis instaurata.—Male facit ergo Romanus episcopus, qui super mortuorum hominum Petri et Pauli, secundum nos ossa veneranda, secundum te vilem pulvisculum, offert Domino sacrificia, et tumulos eorum Christi arbitratur altaria? Et non solum unius urbis, sed totius orbis errant episcopi, qui cauponem Vigilantium contemnentes, ingrediuntur basilicas mortuorum, in quibus pulvis vilissimus et favilla, nescio quae, jacet linteamine convoluta: ut polluta omnia polluat: et quasi sepulcra pharisaica foris dealbata sint cum intus immundo cinere, juxta te, immunda omnia oleant atque sordeant. Et post haec de barathro pectoris sui coenosam spurcitiam evomens, aut dicere: "Ergo cineres suos amant animae martyrum, et circumvolant eos, semperque praesentes sunt; ne forte si aliquis precator [Al. peccator] advenerit, absentes audire non possint?" O portentum in terras ultimas deportandum! Rides de reliquiis martyrum, et cum auctore hujus haereseos Eunomio, Ecclesiis Christi calumniam struis: nec tali societate terreris, ut eadem contra nos loquaris, quae ille contra Ecclesiam loquitur? Omnes enim sectatores ejus basilicas apostolorum et martyrum non ingrediuntur, ut scilicet mortuum adorent Eunomium, cujus libros majoris auctoritatis arbitrantur, quam Evangelia; et in ipso credunt esse lumen veritatis: sicut aliae haereses paracletum in Montanum venisse contendunt, et Manichaeum ipsum dicunt esse paracletum. Scribit adversum haeresim tuam, quae olim erupit adversum Ecclesiam (ne et in hoc quasi repertor novi sceleris glorieris) Tertullianus vir eruditissimus insigne volumen, quod Scorpiacum vocat rectissimo nomine: quia arcuato vulnere in Ecclesiae corpus venena diffundit, quae olim appellabatur Caina haeresis: et multo tempore dormiens vel sepulta, nunc a Dormitantio suscitata est. Miror, quod non dicas, nequaquam perpetranda martyria, Deum enim qui sanguinem hircorum taurorumque non quaerat, multo magis hominum non requirere. Quod cum dixeris; immo et si non dixeris, ita haberis quasi dixeris. Qui enim reliquias martyrum asseris esse calcandas, prohibes sanguinem fundi, qui nullo honore dignus est.

9. Vigiliae et pernoctationes in basilicis. Paucorum culpa non praejudicat religioni. Quod semel fecisse bonum est, non potest esse malum si frequenter fiat.—De vigiliis et pernoctationibus in basilicis martyrum saepe celebrandis, in altera Epistola, quam ante hoc ferme biennium sancto Ripario presbytero scripseram, respondi breviter. Quod si ideo eas aestimas respuendas, ne saepe videamur Pascha celebrare, et non solemnes post annum exercere vigilias: ergo et die dominico non sunt Christo offerenda sacrificia, ne resurrectionis Domini crebro Pascha celebremus: et incipiamus non unum Pascha habere, sed plurima. Error autem et culpa juvenum vilissimarumque mulierum, qui per noctem saepe deprehenditur, non est religiosis hominibus imputandus: quia et in vigiliis Paschae tale quid fieri plerumque convincitur, et tamen paucorum culpa non praejudicat religioni; qui et absque vigiliis possunt errare vel in suis, vel in alienis domibus. Apostolorum fidem Judae proditio non destruxit. Et nostras ergo vigilias malae aliorum vigiliae non destruent: quin potius pudicitiae vigilare cogantur, qui libidini dormiunt. Quod enim semel fecisse bonum est, non potest malum esse, si frequentius fiat: aut si aliqua culpa vitanda est, non ex eo quod saepe, sed ex eo quod fit aliquando culpabile est. Non vigilemus itaque diebus Paschae, ne exspectata diu adulterorum desideria compleantur; ne occasionem peccandi uxor inveniat, ne maritali non possit recludi clave. Ardentius appetitur quidquid est rarius.

10. Vigilantii argumenta contra miracula.—Non possum universa percurrere, quae sanctorum presbyterorum litterae comprehendunt, de libellis illius aliqua proferam. Argumentatur contra signa atque virtutes, quae in basilicis martyrum fiunt, et dicit eas incredulis prodesse, non credentibus, quasi nunc hoc quaeratur, quibus fiant, et non, qua virtute fiant. Esto signa sint infidelium, qui quoniam sermoni, et doctrinae credere noluerunt, signis adducantur ad fidem, et Dominus incredulis signa faciebat, et tamen non idcirco Domini suggillanda sunt signa, quia illi infideles erant, sed majori admirationi erant [Al. erant], quia tantae fuere potentiae, ut etiam mentes durissimas edomarent, et ad fidem cogerent. Itaque nolo mihi dicas, signa infidelium sunt; sed responde quomodo in vilissimo pulvere, et favilla, nescio qua, tanta signorum virtutumque praesentia. Sentio, sentio, infelicissime mortalium, quid doleas, quid timeas. Spiritus iste immundus qui haec te cogit scribere, saepe hoc vilissimo tortus est pulvere, immo hodieque torquetur, et qui in te plagas dissimulat, in caeteris confitetur. Nisi forte in morem gentilium impiorumque, Porphyrii et Eunomii, has praestigias daemonum esse confingas, et non vere clamare daemones; sed sua simulare tormenta. Do consilium, ingredere basilicas martyrum, et aliquando purgaberis: invenies ibi multos socios tuos, et nequaquam cereis martyrum, qui tibi displicent, sed flammis invisibilibus combureris, et tunc fateberis, quod nunc negas, et tuum nomen, qui in Vigilantio loqueris, libere proclamabis, te esse aut Mercurium propter nummorum cupiditatem, aut Nocturnum [Al. Nocturninum], juxta Plauti Amphitryonem, quo dormiente, in Alemenae adulterio, duas noctes Jupiter copulavit, ut magnae fortitudinis Hercules nasceretur; aut certe Liberum patrem pro ebrietate et cantharo ex humeris dependente, et semper rubente facie, et spumantibus labiis, effrenatisque conviciis.

11. De Vigilantio historia.—Unde et in hac provincia cum subitus terrae motus, noctis medio omnes de somno excitasset; tu prudentissimus, et sapientissimus mortalium nudus orabas, et referebas nobis Adam et Evam de paradiso: et illi quidem apertis oculis erubuerunt, nudos se esse cernentes, et verenda texerunt arborum foliis: tu et tunica et fide nudus, subitoque timore perterritus, et aliquid habens nocturnae crapulae, sanctorum oculis obscenam partem corporis ingerebas, ut tuam indicares prudentiam. Tales habet adversarios Ecclesia: hi duces contra martyrum sanguinem dimicant: hujuscemodi oratores contra apostolos pertonant, immo tam rabidi canes contra Christi latrant discipulos.

12. Timebat interdum Hieronymus basilicas intrare martyrum.—Confiteor timorem meum, ne forsitan de superstitione descendat. Quando iratus fuero, et aliquid mali in meo animo cogitavero: et me nocturnum phantasma deluserit, basilicas martyrum intrare non audeo: ita totus et corpore et animo contremisco. Rideas forsitan, et muliercularum deliramenta subsaunes. Non erubesco earum fidem, quae primae viderunt Dominum resurgentem, quae mittuntur ad apostolos, quae in matre Domini Salvatoris, sanctis apostolis commendantur. Tu ructato cum saeculi hominibus, ego jejunabo cum feminis, immo cum religiosis viris, qui pudicitiam vultu praeferunt, et pallida jugi continentia ora portantes, Christi ostendunt verecundiam.

13. Vigilantius quid prohibebat? Collectae in die dominico. Consuetudo eleemosynarum apud Hebraeos et Christianos.—Videris mihi dolere et aliud, ne si inoleverit apud Gallos continentia et sobrietas atque jejunium, tabernae tuae lucra non habeant, et vigilias diaboli ac temulenta convivia, tota nocte exercere non possis. Praeterea iisdem ad me relatum est Epistolis, quod contra auctoritatem apostoli Pauli, immo Petri, Joannis et Jacobi, qui dextras dederunt Paulo et Barnabae communicationis, et praeceperunt eis, ut pauperum memores essent, tu prohibeas Hierosolymam in usus sanctorum aliqua sumptuum solatia dirigi. Videlicet si ad haec respondero, statim latrabis, meam me causam agere, qui tanta cunctos largitate donasti, ut nisi venisses Hierosolymam, et tuas vel patronorum tuorum pecunias effudisses, omnes periclitaremur fame. Ego hoc loquor, quod beatus apostolus Paulus in cunctis pene Epistolis suis loquitur, et praecipit Ecclesiis Gentium per unam sabbati, hoc est, die dominico omnes conferre debere, quae Hierosolymam in sanctorum solatia dirigantur, et vel per discipulos suos, vel per quos ipsi probaverint: et si dignum fuerit, ipse aut dirigat, aut perferat quod collectum est. In Actibus quoque Apostolorum loquens ad Felicem praesidem: Post annos, ait, plures, eleemosynas facturus in gentem meam, veni Hierosolymam, et oblationes et vota in quibus invenerunt me purificatum in templo (Act. XIV, 17). Numquid in alia parte terrarum, et in Ecclesiis, quas nascentes fide sua erudiebat, quae ab aliis acceperat, dividere non poterat? Sed sanctorum locorum pauperibus dare cupiebat, qui suas pro Christo facultatulas relinquentes, ad Domini servitutem tota mente conversi sunt. Longum est nunc si de cunctis epistolis ejus omnia testimonia revolvere voluero, in quibus hoc agit, et tota mente festinat, ut Hierosolymam et ad sancta loca credentibus pecuniae dirigantur: non in avaritiam, sed in refrigerium, non ad divitias congregandas, sed ad imbecillitatem corpusculi sustentandam, et frigus atque inediam declinandam. Hac in Judaea usque hodie perseverante consuetudine, non solum apud nos, sed et apud Hebraeos, ut qui in lege Domini meditantur die ac nocte, et patrem non habent in terra, nisi solum Deum, synagogarum et totius orbis foveantur ministeriis (Psal. I, Deuter. XVIII); ex aequalitate dumtaxat non ut aliis refrigerium, et aliis sit tribulatio: sed ut aliorum abundantia, aliorum sustentet inopiam (II Cor., VIII).

14. Eleemosynae quibus potissimum faciendae. Mali pauperes.—Respondebis, hoc unumquemque posse in patria sua facere: nec pauperes defuturos, qui Ecclesiae opibus sustentandi sint. Nec nos negamus cunctis pauperibus etiam Judaeis et Samaritanis, si tanta sit largitas, stipes porrigendas. Sed Apostolus faciendam quidem docet ad omnes eleemosynam, sed maxime ad domesticos fidei (Gal. VI). De quibus et Salvator in Evangelio loquebatur: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis [Al. iniquo], qui vos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Numquid isti pauperes, inter quorum pannos et illuviem corporis, flagrans libido dominatur, possunt habere aeterna tabernacula, qui nec praesentia possident, nec futura? Non enim simpliciter pauperes, sed pauperes spiritu beati appellantur: de quibus scriptum est: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem: in die mala liberabit eum Dominus (Psal. XL, 1). In vulgi pauperibus sustentandis nequaquam intellectu, sed eleemosyna opus est. In sanctis pauperibus beatitudo est intelligentiae, ut [Al. ut et ei] ei tribuat, qui erubescit accipere: et cum acceperit, dolet: metens carnalia, et seminans spiritalia. Quod autem asserit eos melius facere, qui utuntur rebus suis, et paulatim fructus possessionum suarum pauperibus dividunt, quam illos qui possessionibus venundatis, semel omnia largiuntur, non a me ei [Al. eis], sed a Domino respondebitur: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni sequere me. Ad eum loquitur, qui vult esse perfectus, qui cum apostolis patrem, naviculam et recte dimittit. Iste quem tu laudas, secundus aut [Al. et] tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda.

15. Vita ac conditio veri monachi. Vitandi monacho aspectus mulierum.—Nec a suo studio monachi deterrendi sunt a te lingua viperea et morsu saevissimo de quibus argumentaris, et dicis: Si omnes se clauserint, et fuerint in solitudine, quis celebrabit Ecclesias? quis saeculares homines lucrifaciet? quis peccantes ad virtutes poterit cohortari? Hoc enim modo si omnes tecum fatui sint, sapiens quis esse poterit? Et virginitas non erit approbanda. Si enim omnes virgines fuerint, nuptiae non erunt: interibit humanum genus: infantes in cunis non vagient; obstetrices absque mercedibus mendicabunt: et gravissimo frigore solus [Al. solutus] atque contractus Dormitantius vigilabit in lectulo. Rara est virtus nec a pluribus appetitur. Atque utinam hoc omnes essent, quod pauci sunt, de quibus dicitur: Multi vocati, pauci electi (Matth. XX, 16 et XXII, 14), vacui essent carceres. Monachus autem non doctoris habet, sed plangentis officium: qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum: qui sciens imbecillitatem suam, et vas fragile quod portat, timet offendere, ne impingat, et corruat atque frangatur. Unde et mulierum, maximeque adolescentularum vitat aspectum, et in tantum castigator sui est, ut etiam quae tuta sunt pertimescat.

16. Fugienda vitia, et vitiorum occasiones. Certa non sunt dimittenda, et incerta sectanda.—Cur, inquies, pergis ad eremum? videlicet ut te non audiam, non videam: ut tuo furore non movear; ut tua bella non patiar: ne me capiat oculus meretricis; ne forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. Respondebis: hoc non est pugnare, sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste: ut postquam viceris, coroneris. Fateor imbecillitatem meam. Nolo spe pugnare victoriae, ne perdam aliquando victoriam. Si fugero, gladium devitavi [Al. dimittam]: si stetero, aut vincendum mihi est, aut cadendum. Quid autem necesse est certa dimittere, et incerta sectari? Aut scuto, aut pedibus mors vitanda est. Tu qui pugnas, et superari potes, et vincere. Ego cum fugero, non vinco in eo quod fugio: sed ideo fugio, ne vincar. Nulla securitas est vicino serpente dormire. Potest fieri, ut me non mordeat, tamen potest fieri ut aliquando me mordeat. Matres vocamus sorores et filias, et non erubescimus vitiis nostris nomina pietatis obtendere. Quid facit monachus in cellulis feminarum? quid sibi volunt sola et privata colloquia, et arbitros fugientes oculi? Sanctus amor impatientiam non habet. Quod de libidine diximus, referamus ad avaritiam, et ad omnia vitia quae vitantur solitudine. Et idcirco urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur, quae nos non tam natura cogit facere, quam voluntas.

17. Aperta blasphemia indignationem flagitat.—Haec, ut dixi, sanctorum presbyterorum rogatu, unius noctis lucubratione dictavi, festinante admodum fratre Sisinnio, et propter Sanctorum refrigeria ad Aegyptum ire properante: alioquin et ipsa materia apertam habuit blasphemiam, quae indignationem magis scribentis, quam testimoniorum multitudinem flagitaret. Quod si Dormitantius in mea rursus maledicta vigilaverit, et eodem ore blasphemo, quo apostolos et martyres lacerat, de me quoque putaverit detrahendum, nequaquam illi brevi lucubratiuncula, sed tota nocte vigilabo, et sociis illius immo discipulis vel magistris, qui nisi tumentes uteros viderint feminarum, maritos earum Christi ministerio arbitrantur indignos.