Смотрите fille russe на нашем сайте.

форма 095 Печатники

HIERONYMI CHRONICON.
HUCUSQUE HISTORIAM SCRIBIT EUSEBIUS PAMPHILI MARTYRIS CONTUBERNALIS,
CUI NOS ISTA SUBJECIMUS

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 27.
Paris: Migne, 1846, pp. 675–701.

Romanorum

(Olymp. Eod. ann.) (An. Dom. Eod. ann.) Arnobius in Africa rhetor clarus habetur, qui cum in civitate Ciccae ad declamandum juvenes erudiret, et adhuc ethnicus ad crudelitatem somniis compelleretur, neque ab episcopo impetraret fidem, quam semper impugnaverat: elucubravit adversus pristinam religionem luculentissimos libros, et tandem velut quibusdam obsidibus pietatis foedus impetravit. (An. Dom. 330) 21 Drepanum Bithyniae civitatem in honorem martyris Luciani ibi conditi, Constantinus instaurans, ex vocabulo matris suae Helenopolim appellavit.

Romanorum

(Olymp. 277) (An. Dom. 331) 22 In Antiochia Dominicum, quod vocatur Aureum, aedificari coeptum. Constantinus uxorem suam Faustam interficit. Donatus agnoscitur, a quo per Africam Donatiani. Antiochiae post Tyrannum, XX ordinatur episcopus Vitalis, post quem Philogonius XXI, cui succedit XXII Paulinus, post quem XXIII Eustathius, quo in exsilium ob fidem truso, usque in praesentem diem Ariani Ecclesiam occupaverunt, id est, Eulalius, Eusebius, Euphronius, Placillus, Stephanus, Leontius, Eudoxius, Meletius, Euzoius, Dorotheus, rursum Meletius: quorum idcirco tempora non digessi, quod eos hostes potius Christi, quam episcopos judicem. (An. Dom. 332) 23 Juvencus presbyter, natione Hispanus, Evangelia heroicis versibus explicat. Porphyrius, misso ad Constantinum insigni volumine, exsilio liberatur. (An. Dom. 333) 24 Alexandrinae Ecclesiae XIX ordinatur episcopus Athanasius, qui ab Arianis persecutus ad Constantium refugit. (An. Dom. 334) 25 Constantinopolis dedicatur, pene omnium urbium nuditate. Metrodorus philosophus agnoscitur. (Olymp. 278) (An. Dom. 335) 26 MARCUS XXXII Romae ordinatur episcopus mensibus 8, post quem JULIUS XXXIII ordinatus est annis 16, mensibus 4. Edicto Constantini gentilium templa subversa sunt. (An. Dom. 336) (Ann. ab Abr. 2350) 27 Romani Gothos in Sarmatarum regione vicerunt. Constantius filius Constantini provehitur ad regnum. Pestilentia et fame innumerabilis multitudo in Syria, Ciliciaque periit. (An. Dom. 337) 28 Sarmatae Limigantes, dominos suos, qui nunc Arcaragantes vocantur, facta manu, in Romanum solum expulerunt. Calocerus in Cypro res novas molitus opprimitur. (An. Dom. 338) 29 . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . (An. Dom. 339) 30 Constantinus cum liberis suis honorificas ad Antonium monachum litteras mittit.

Romanorum

Tricennalibus Constantini Delmatius Caesar appellatur. Patera rhetor Romae gloriosissime docet. Nazarii rhetoris filia Eunomia, virgo Christiana, in eloquentia patri coaequatur. Tiberianus vir disertus praefectus praetorii Gallias regit. Eustathius Constantinopolitanus presbyter agnoscitur: cujus industria in Jerosolymis martyrium constructum est. (An. Dom. 340) 31 Constantinus extremo vitae suae tempore ab Eusebio Nicomediensi episcopo baptizatus, in Arianum dogma declinat: a quo usque in praesens tempus ecclesiarum rapinae, et totius orbis est secuta discordia. Constantinus, cum bellum pararet in Persas, in Ancyrone villa publica juxta Nicomediam moritur, anno aetatis suae 66, post quem liberi ejus tres ex Caesaribus Augusti appellantur.

Romanorum XXXV, CONSTANTINUS, CONSTANTIUS,
et CONSTANS regnaverunt annis 24, mensibus 5, diebus 12

(An. Dom. 341) 1 Ablavius praefectus praetorii, et multi nobilium occisi. Sapor rex Persarum, Mesopotamia vastata, duobus ferme mensibus Nisibin obsidet. Delmatius Caesar, quem patruus Constantinus consortem regni filiis reliquerat, factione Constantii patruelis, et tumultu militari interimitur, anno imperii sui tertio. Jacobus Nisibenus episcopus agnoscitur, ad cujus preces saepe urbs discrimine liberata est.

Romanorum

(An. Dom. 342) 2 Ex hoc loco impietas Ariana Constantii regis fulta praesidio, exsiliis, carceribus, et variis afflictionum modis, primo Athanasium, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta est. (Olymp. 280) (An. Dom. 343) 3 Constantinus bellum fratri inferens, juxta Aquileiam Alsae occiditur. (An. Dom. 344) 4 Vario eventu adversum Francos a Constante pugnatur. Multae Orientis urbes terraemotu horribili conciderunt. Adaeus in Syriacoele clarus habetur, a quo haeresis Audaeana. 5 Franci a Constante perdomiti, et pax cum eis facta. (An. Dom. 345) Hermogenes magister militiae Constantinopoli, tractus a populo ob episcopum Paulum, quem regis imperio et Arianorum factione pellebat. Antiochiae Dominicum Aureum dedicatur. Macedonius artis plumariae, in locum Pauli ab Arianis episcopus subrogatur, a quo nunc haeresis Macedoniana. Paulus crudelitate praefecti Philippi (nam fautor Macedonii partium erat) et Arianorum insidiis strangulatur. (An. Dom. 346) (Ann. ab Abr. 2360) 6 Maximinus Trevirorum episcopus clarus habetur, a quo Athanasius Alexandriae episcopus, cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. (Olymp. 281) (An. Dom. 347) Sapor Persarum rex Christianos persequitur. Neocaesarea in Ponto subversa, excepta ecclesia ac episcopo, caeterisque, qui ibidem reperti sunt. (An. Dom. 348) 8 . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . (An. Dom. 349) 9 Titianus vir eloquens praefecturam praetorii apud Gallias administrat. (An. Dom. 350) 10 Athanasius ad Constantis litteras Alexandriam regreditur.

Romanorum

Dyrrhachium corruit terraemotu, et tribus diebus ac noctibus Roma nutavit, plurimaeque Campaniae urbes vexatae. (Olymp. 282) (An. Dom. 351) 11 Magnis reipublicae expensis, in Seleucia Syriae portus effectus. Rursum Sapor tribus mensibus obsidet Nisibin. Eusebius episcopus Emisenus Arianae signifer factionis multa et varia conscribit. Solis facta defectio. Bellum Persicum nocturnum apud Syngaram, in quo haud dubiam victoriam militum stoliditate perdidimus. Neque vero ullum Constantio ex novem gravissimis praeliis contra Persas, gravius bellum fuit; nam ut alia omittam, Nisibis obsessa, Bizabdae et Amida captae sunt. (An. Dom. 352) 12 Maximus quadragesimus post Macarium Jerosolymorum episcopus moritur: post quem Ecclesiam Ariani invadunt: primum Cyrillus Eutychius, rursum Cyrillus Irenaeus, tertio Cyrillus Hilarius, quarto Cyrillus: quorum Cyrillus cum a Maximo fuisset presbyter ordinatus, et post mortem ei ab Acacio episcopo Caesariensi, et caeteris Arianis episcopis episcopatus promitteretur, si ordinationem Maximi repudiasset, diaconus in ecclesia ministravit: ob quam impietatem sacerdotii mercede pensatus, Heraclium, quem moriens Maximus in suum locum substituerat, varia fraude sollicitans [Al. sollicitatus], de episcopo in presbyterum regradavit. LIBERIUS XXXIV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus, quo in exsilium ob fidem truso, omnes clerici juraverunt, ut nullum alium susciperent. Verum cum Felix ab Arianis fuisset in sacerdotium substitutus, plurimi pejeraverunt, et post annum cum Felice ejecti sunt: quia Liberius taedio victus exsilii, et in haereticam pravitatem subscribens, Romam quasi victor intraverat.

Romanorum

(An. Dom. 353) 13 Magnentio apud Augustodunum arripiente imperium, Constans haud longe ab Hispania in castro, cui Helenae nomen est, interficitur, anno aetatis 30, imperii vero sui 13: quamobrem turbata republica, VETRANIO Mursae, NEPOTIANUS Romae imperatores facti. Victorinus natione Afer Romae rhetoricam docet. Romae populus adversum Magnentianos rebellans, ab Heraclida Senatore proditur. Nepotiani caput pilo per urbem circumlatum, multaeque proscriptiones nobilium et caedes factae. (An. Dom. 354) 14 Vetranioni apud Naissum a Constantio regium insigne detractum. Magnentius Mursae victus, in quo praelio Romanae vires conciderunt. Gallus Constantii patruelis Caesar factus. (Olymp. 283) (An. Dom. 355) 15 Gallus Judaeos, qui, interfectis per noctem militibus, arma ad rebellandum invaserant, oppressit, caesis multis hominum millibus usque ad innoxiam aetatem, et civitates eorum Diocaesaream, Tiberiadem, et Diospolim, plurimaque oppida igni tradidit. Nonnulli nobilium Antiochiae a Gallo interfecti. Syriae populis crucis signum, et maximo conspicientium terrore, in orientali plaga apparuit. (An. Dom. 356) (Ann. ab Abr. 2370) 16 Magnentius Lugduni in Palatio propria se manu interfecit, et DECENTIUS frater ejus, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat, apud Senonas laqueo vitam explet. (An. Dom. 357) 17 Gennadius forensis orator, Romae insignis habetur.

Romanorum

(An. Dom. 358) 18 Minervius Burdegalensis rhetor, Romae florentissime docet. Gallus Caesar sollicitatus a Constantio patrueli, cui in suspicionem ob egregiam indolem venerat, in Istria occiditur. SILVANUS in Gallia res novas molitus, 29 die exstinctus est. Victorinus rhetor, et Donatus grammaticus, praeceptor meus, Romae insignes habentur: e quibus Victorinus etiam statuam in foro Trajani meruit. Paulinus et Rhodanius, Galliarum episcopi, in exsilium ob fidem trusi. Alcimus et Dolphidius rhetores in Aquitania florentissime docent. Petrus Caesaraugustae orator insignis docet. Donatus, a quo supra Donatianos in Africa dici memoravimus, Carthagine pellitur. Quidam sectatores ejus etiam Montenses vocant, eo quod ecclesiam Romae primam in monte habere coeperint. (Olymp. 284) (An. Dom. 359) 19 Eusebius Vercellensis episcopus, et Lucifer, ac Dionysius Caralitanae et Mediolanensis ecclesiae episcopi, Pancratius quoque Romanus presbyter, et Hilarius diaconus, distantibus inter se, ab Arianis et a Constantio damnantur exsiliis. Julianus frater Galli, Mediolani Caesar appellatur. Antonius monachus 105 aetatis anno in eremo moritur, solitus multis ad se venientibus de Paulo quodam Thebaeo mirae beatitudinis viro referre quamplura: cujus nos exitum brevi libello explicavimus. Hilarius episcopus Pictaviensis, factione Saturnini Arelatensis episcopi, reliquorumque, qui cum eo erant, Arianorum, ante triennium in Phrygiam pulsus, libros de nostra religione componit. Reliquiae Apostoli Timothei Constantinopolim invectae. Sarmata, Amatas, et Macarius discipuli Antonii insignes habentur. Liberius episcopus Romanus in exsilium mittitur. Magnae Alemannorum copiae apud Argentoratum oppidum Galliarum, a Caesare Juliano oppressae.

Romanorum

Sarraceni monasterium beati Antonii irruentes, Sarmatam interficiunt. (An. Dom. 360) 20 Constantio Romam ingresso, ossa Andreae Apostoli et Lucae Evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta. (An. Dom. 361) 21 Nicomedia terraemotu funditus eversa, vicinis urbibus ex parte vexatis. (An. Dom. 362) 22 Paulinus Trevirorum episcopus in Phrygia exsulans moritur. Evanthius eruditissimus grammaticorum, Constantinopoli diem obiit, in cujus locum ex Africa Chrestus adducitur. (Olymp. 285) (An. Dom. 363) 23 Synodus apud Ariminum et Seleuciam Isauriae facta, in qua antiqua patrum fides, decem primo legatorum, dehinc omnium proditione damnata est. Honoratus ex praefecto praetorio Galliarum, primus Constantinopoli praefectus urbis factus. Gratianus, qui nunc imperator est, nascitur. Hilarius, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias redit.

Romanorum

Macedonius Constantinopoli pellitur. Omnes pene toto orbe Ecclesiae sub nomine pacis et regis, Arianorum consortio polluuntur. Constantinopoli ecclesiarum maxima dedicatur. (An. Dom. 364) 24 Meletius Sebastiae Armeniorum episcopus, ab Acacio et Georgio episcopis Arianis Antiochiam transfertur, et post non grande temporis intervallum, cum presbyteros, qui ab Eudoxio antecessore suo depositi fuerant, suscepisset, exsilii justissimam causam subita fidei mutatione delusit. Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiae dolos damnat. Constantius Mopsocrenis inter Ciliciam Cappadociamque moritur, anno aetatis 45.

Romanorum XXXVI, JULIANUS regnavit anno uno,
mensibus septem (vel ut aiunt alii, ann. 2, mensibus 8)

(An. Dom. 365) 1 Juliano ad idolorum cultum converso, blanda persecutio fuit, illiciens magis, quam impellens ad sacrificandum: in qua multi ex nostris voluntate propria corruerunt. Georgio per seditionem populi incenso, qui in locum Athanasii ab Arianis fuerat ordinatus, Athanasius Alexandriam revertitur. (An. Dom. 366) (Ann. ab Abr. 2380) 2 Eusebius et Lucifer de exsilio regrediuntur, e quibus Lucifer accitis duobus aliis confessoribus, Paulinum Eustathii episcopi presbyterum, qui se numquam haereticorum communione polluerat, in parte catholica Antiochiae episcopum facit. Prohaeresius sophista Atheniensis, lege data ne Christiani liberalium artium doctores essent, cum sibi specialiter Julianus concederet, ut Christianus doceret, scholam sponte deseruit. Aemilianus ob ararum subversionem Dorostori a Vicario incenditur. Ecclesia Antiochiae clausa, et gravissima imminentis persecutionis procella Dei voluntate sopita est. Nam Julianus in Persas profectus, nostrum post victoriam diis sanguinem voverat: ubi a quodam simulato perfuga ad deserta perductus, cum fame et siti Apostata perdidisset exercitum, et inconsultius a suorum erraret agminibus, ab obvio forte hostium equite conto ilia perfossus interiit, anno aetatis 32.

Post quem sequenti die JOVIANUS ex primicerio domesticorum imperator factus est

(Olymp. 286) (An. Dom. 367) 1 Jovianus rerum necessitate compulsus, Nisibim et magnam Mesopotamiae partem Sapori Persarum regi tradidit. Synodus Antiochiae a Meletio et suis facta: in qua homousio annomeoque rejecto, medium inter haec homoiousion, Macedonianum dogma, vindicaverunt. Jovianus cruditate, sive odore prunarum, quas nimias adoleri jusserat, Dadastanae moritur anno aetatis 33. Post quem Valentinianus tribunus Scutariorium, e Pannonia Cibalensis apud Nicaeam Augustus appellatus, fratrem Valentem Constantinopoli in communionem regni assumit.

Romanorum XXXVIII, VALENTINIANUS et VALENS regnaverunt annis 13, mensibus 5

(An. Dom. 368) 1 Valentinianus egregius alias imperator, et Aureliano moribus similis, nisi quod severitatem ejus nimiam, et parcitatem quidam crudelitatem et avaritiam interpretabantur. Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda religionis scripta componit. (An. Dom. 369) 2 Terraemotu per totum orbem facto, mare littus egreditur, et Siciliae multarumque insularum urbes, et innumerabiles populos oppressit. Procopius qui apud Constantinopolim tyrannidem invaserat, apud Phrygiam salutarem exstinctus est, et plurimi Procopianae partis caesi atque proscripti. DAMASUS XXXV Romanae Ecclesiae ordinatur episcopus. Et post non multum temporis intervallum Ursinus a quibusdam episcopus constitutus, Sicininum cum suis invadit, quo Damasianae partis populo confluente, crudelissimae interfectiones diversi sexus perpetratae.

Romanorum

(An. Dom. 370) 3 Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. Gratianus Valentiniani filius Ambianis imperator factus. (Olymp. 287) (An. Dom. 371) 4 Tanta Constantinopoli est orta tempestas, ut mirae magnitudinis decidens grando nonnullos hominum interfecerit. Apud Atrebatas lana e coelo pluviae mixta defluxit. (An. Dom. 372) 5 Hilarius episcopus Pictavis moritur. Nicaea, quae saepe ante corruerat, terraemotu funditus eversa. Libanius Antiochenus rhetor insignis habetur. (An. Dom. 373) 6 Agon Constantinopoli a Valente redditus. Athanaricus rex Gothorum, in Christianos persecutione commota, plurimos interfecit, et de propriis sedibus in Romanum solum expellit. (An. Dom. 374) 7 Eusebius episcopus Vercellensis moritur. Constantinopoli apostolorum martyrium dedicatur. Magna fames in Phrygia. Lucifer Caralitanus episcopus moritur, qui cum Gregorio episcopo Hispaniarum, et Philone Libyae, numquam se Arianae miscuit pravitati. (Olymp. 288) (An. Dom. 375) 8 Maximinus praefectus annonae maleficos ab imperatore investigare jussus, plurimos Romae nobilium occidit. Valentinus in Britannia, antequam tyrannidem invaderet, oppressus. Presbyter Sirmii iniquissime decolatur, quod Octavianum ex proconsule apud se latitantem prodere noluisset. (An. Dom. 376) (Ann. ab Abr. 2390) 9 Didymus Alexandrinus multa de nostro dogmate per notarios commentatur, qui post quintum nativitatis suae annum luminibus orbatus, elementorum quoque ignarus fuit. Equitius Comes Illyrici iniquissimis tributorum exactionibus ante provincias quas regebat, quam a Barbaris vastarentur, erasit.

Romanorum

(An. Dom. 377) 10 Eunomius discipulus Aetii Constantinopoli agnoscitur, a quo haeresis Eunomiana. Saxones caesi ad Usonem, in regione Francorum. Burgundiorum 80 ferme millia, quot numquam antea, ad Rhenum descenderunt. Clearchus praefectus urbis Constantinopoli agnoscitur, a quo necessaria et diu exspectata votis aqua civitati inducitur. Alexandriae XX ordinatur episcopus Petrus, qui post Valentis interitum tam facilis in recipiendis haereticis fuit, ut nonnullis suspicionem acceptae pecuniae intulerit. Melania nobilissima mulierum Romanarum, et Marcellini quondam consulis filia, unico praetori tunc Urbano filio derelicto, Jerosolymam navigavit: ubi tanto virtutum praecipueque humilitatis fuit miraculo, ut Teclae nomen acceperit. (An. Dom. 378) 11 Post Auxentii seram mortem Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Aquileienses clerici, quasi chorus beatorum habentur. Quia superiore anno Sarmatae Pannonias vastaverant, iidem consules permansere. (Olymp. 289) (An. Dom. 379) 12 Valentinianus subita sanguinis eruptione, quod Graece apoplexis vocatur, Brigitione moritur.

Post quem GRATIANUS,
assumpto in imperium VALENTINIANO fratre, cum patruo Valente regnat.
Apollinarius Laodicensis jactatione ingenii quosdam errores pertinaciter asseverans,
haeresim sui nominis suscitavit, quam Damasus habito Romae concilio damnavit

Eutropius presbyter, vir eloquentia clarus agnoscitur. Multi monachorum Nitriae per tribunos et milites caesi. Valens, lege data, ut monachi militarent, nolentes fustibus jussit interfici.

Romanorum

Theodosius Theodosii postea imperatoris pater, et plurimi nobilium occisi. Photinus in Galatia moritur, a quo Photinianorum dogma Judaicum: qui multa continentiae et ingenii bona uno superbiae malo perdidit. (An. Dom. 380) 13 Basilius Caesariensis episcopus Cappadociae clarus habetur. Alemannorum circiter triginta millia apud Argentariam oppidum Galliarum ab exercitu Gratiani strata. (An. Dom. 381) (Ann. ab Abr. 2395) 14 Florentinus et Bonosus et Rufinus insignes monachi habentur: e quibus Florentinus tam misericors in egentes fuit, ut vulgo pater pauperum nominatus sit. Gens Hunnorum Gothos vastat, qui a Romanis sine armorum depositione suscepti, per avaritiam Maximi ducis, fame ad rebellandum coacti sunt. Superatis in congressione Romanis, Gothi funduntur in Thracia. Valens de Antiochia exire compulsus, sera poenitentia nostros de exsiliis revocat. Lacrymabile bellum in Thracia, in quo, deserente equitum praesidio, Romanae legiones a Gothis cinctae usque ad internecionem caesae sunt. Ipse imperator Valens, cum sagitta saucius fugeret, et ob dolorem nimium saepe equo laberetur, ad cujusdam villulae casam deportatus est: quo persequentibus Barbaris, et incensa domo, sepultura quoque caruit. Ab Urbe condita usque ad extremum hujus Operis annum, fiunt anni mille centum triginta unus, hoc modo: Sub regibus, anni ducenti quadraginta: sub consulibus, anni quadringenti sexaginta quatuor: sub Augustis et Caesaribus, anni quadringenti viginti septem.

Romanorum

Colliguntur omnes anni usque in consulatum Valentis VI et Valentiniani junioris iterum Aug. a 15 Tiberii anno, et praedicatione Domini Jesu Christi, anni 351. A secundo anno Darii regis Persarum, quo tempore templum Jerosolymis instauratum est, anni 899. Ab olympiade prima, qua aetate apud Hebraeos Isaias prophetabat, anni 1155. A Salomone et prima aedificatione templi, anni 1411. A captivitate Trojae, quo tempore Samson apud Hebraeos erat, anni 1561. A Mose et Cecrope primo rege Atticae, anni 1890. Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni 2395. Continet omnis canon ab Abraham, usque ad tempus supra scriptum, annos 2395. A diluvio autem usque ad Abraham supputantur anni 942. Ab Adam usque ad diluvium anni 2242. Fiunt ab Adam usque ad 14 Valentis annum, id est, usque ad consulatum ejus VI et Valentiniani iterum, omnes anni 5579.