Пиво от прыщей - лечение пивными дрожжами

Hieronymus Stridonensis

De Virginitate B. Mariae

(ed. J.-P. Migne, post. R. Khazarzar)

Patrologiae cursus completus. Series latina. Vol. 23.
Paris: Migne, 1845, pp. 181–206.

 

Helvidius ex aliquot sacrae Scripturae testimoniis perperam intellectis, et duorum veterum Patrum, Tertulliani scilicet, et Victorini Petabionensis auctoritatibus parum perpensis, librum composuerat, in quo illud probare contendebat, Mariam Virginem, postquam Jesum Dei Filium nulla hominis opera, sed Spiritus sancti peperisset, deinde ex Joseph marito, communi caeterorum hominum more, filios aliquot genuisse, qui Fratres Domini appellantur in Evangelio. Quam insaniam ut fuco rationis aliquo obliniret, novo errore cumulavit: siquidem matrimonio minime praestare virginitatem effutivit, adductisque argumentis, immo mendaciis, probare conatus est. Erat ille, ut videtur, e populo vulgaris homo, rusticanus, et vix primis quoque imbutus litteris, tamque obscuri nominis, ut quamquam Romae eodem ac Hieronymus tempore diversaretur, numquam de facie cognitus illi fuerit, qui albus, ut aiunt, aterve esset, ignoraret. Addit Gennadius, Auxentii, qui sedem Mediolanensem invaserat, Arianorum impiissimi, discipulum, et Symmachi, ejus nempe ethnici senatoris, qui idololatriam scriptis defenderat, imitatorem eum exstitisse. Sed me illud Gennadii testimonium non una de causa movet et trajectione puto gravissima laborare. Ut quid enim in respondendo, Auxentium Helvidii Magistrum Hieronymus praeteriret? Symmachum vero, nisi si nocendi animo, atque impietate, qua ratione Helvidius fuisset imitatus, qui librum neque sermone, neque ratione nitidum, quin etiam soloecis scatentem ediderit? Rursum si impietatem aemulatur, quo pacto eum dicit Gennadius scripsisse, Religionis studio? Non haec sane rectae rationi consonant, ut pariter referri ad Helvidium possint. Ejus libello Hieronymus rogatus a fratribus demum respondit, cum diu tamen facere distulisset, ne respondendo dignus ille fieret, qui vinceretur. Pedem igitur collaturus, excerptas singulas haeretici propositiones ex ordine impugnat, Scripturae locis, atque illo imprimis Matth. I, 18, quo maxime adversarius abutebatur, expositis rite in eum sensum, ut Deiparam Mariam continuo virginem perstitisse, neque edito Salvatore, virum umquam cognovisse, quae catholicae Ecclesiae fides est, manifestissime evincat. Eapropter titulum libro fecit, De Beatae Mariae Virginitate perpetua: qui rursum a Gennadio dicitur in Corbeiensi codice, egregius, et gratus libellus, in quo ostenditur Beatissimam Mariam genitricem Domini nostri Jesu Christi sicut virginem ante partum, ita virginem permansisse post partum. Quod Veterum spectat auctoritatem, satis habet de Tertulliano dicere, eum Ecclesiae hominem non fuisse; sed Victorinum Petabionensem ejusdem ac adversarius sententiae esse, pernegat: tum seriem ait Scriptorum infinitam commovere se posse, atque opponere. Denique multa de laude virginitatis edisserit, cujus praestantiam post luculentissime expositum Pauli ad Corinthios testimonium, ex nuptiarum quoque, quae ob oculos ponit, incommodis extollit. Qua de re cum ad Pammachium post annos decem scriberet Epist. 48, num. 17, Dum adviveret, inquit, sanctae memoriae Damasus, librum contra Helvidium de Beatae Mariae virginitate perpetua scripsimus, in quo necesse fuit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestiis dicere nuptiarum. Num vir egregius, et eruditus in Scripturis, et virgo Ecclesiae virginis Doctor, aliquid in illo sermone reprehendit? Ex hoc testimonio facile etiam colligitur, quo tempore conscriptus sit liber. Nempe exeunte anno 384 ex veterum martyrologiorum fide Damasus obiit: Hieronymus apud Damasum non ante finem anni 382 Romae est diversatus, quemadmodum in epistolarum 19 et 20 chronologicis argumentis probatum est. Biennii autem, quod intercedit, priorem annum sive 383 illi assignandum evincit testimonium hocce alterum ex epist. 22: Quantas molestias habeant nuptiae, et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro quem adversus Helvidium de B. Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum. Pertinet enim illa Epistola, ut suo loco ostendimus, ad anni 384 priorem partem; huncque adeo, quem laudat contra Helvidium librum, jamque ad vulgi manus fuisse indicat, superiori 383 oporteat ascribi.

 

Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri
De Perpetua virginitate B. Mariae,
Adversus Helvidium, liber unus

1. Nuper rogatus a fratribus, ut adversus libellum cujusdam Helvidii responderem, facere distuli: non quod difficile fuerit, hominem rusticanum, et vix primis quoque imbutum litteris, super veri assertione convincere; sed ne respondendo dignus fieret, qui vinceretur. Huc accedebat quod homo turbulentus, et solus in universo mundo sibi et laicus et sacerdos (qui, ut ait ille, loquacitatem facundiam existimat [Al. existimet], et maledicere omnibus, bonae conscientiae signum arbitratur) accepta materia disputandi, amplius inciperet blasphemare, et quasi de sublimi loco in totum orbem ferre sententiam: meque quia veritate non posset, laceraret [Al. lacerare] conviciis. Verum quia hae omnes tam justae silentii mei causae, ob scandalum fratrum, qui ad ejus rabiem movebantur, justiori fine cessarunt, jam ad radices infructuosae arboris Evangelii securis est admovenda (Matth. 3, 10), et cum infecunditate foliorum tradenda flammis, ut discat aliquando reticere, qui numquam didicit loqui.

2. Igitur sanctus mihi invocandus est Spiritus, ut beatae Mariae virginitatem suo sensu, ore meo defendat. Invocandus est Dominus Jesus, ut sacri ventris hospitium, cujus decem mensibus inhabitator fuit, ab omni concubitus suspicione tueatur. Ipse quoque Deus Pater est imprecandus, ut matrem Filii sui, virginem ostendat fuisse post partum, quae fuit mater antequam nupta. Non campum rhetorici desideramus eloquii, non Dialecticorum tendiculas, nec Aristotelis spineta conquirimus: ipsa Scripturarum verba ponenda sunt: ipsis quibus adversum nos usus est testimoniis, revincatur, ut intelligat, se et legere potuisse quae scripta sunt, et non potuisse quae pietate roborata sunt, cognoscere.

3. Helvidius.—Prima ejus propositio fuit: "Matthaeus loquitur: Christi autem generatio sic erat: Cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, priusquam convenirent, inventa est habens in utero de Spiritu sancto. Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Domini in somnis apparuit ei, dicens: Joseph, fili David, ne timeas accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim natum est in ea, de Spiritu sancto est (Matth. I, 18 seqq.). Ecce, inquit, habes desponsatam, non commendatam, ut dicis, et utique non ob aliud desponsatam, nisi quandoque nupturam. Neque enim de non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam convenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam pranderet. Deinde ab Angelo uxorem appellatam et conjunctam. Audiamus nunc quid Scriptura pronuntiet: Exsurgens, inquit, Joseph a somno, fecit sicut praeceperat ei Angelus Domini: et accepit uxorem suam, et non cognovit eam, donec peperit filium suum (Matth. I, 24, 25).

4. Hieronymus. Praepositio ante quid ostendit. Maria quare virgo sponsata conceperit.—Curramus per singula, et impietatem iisdem, quibus ingressa est, vestigiis persequentes, pugnantia inter se dixisse doceamus. Desponsatam confitetur: et statim uxorem vult esse quam confessus est sponsam. Rursum quam uxorem nominat, dicit non ob aliud desponsatam, nisi quandoque nupturam. Et ne parum hoc arbitremur: "Habes, inquit, desponsatam, et non commendatam, id est, necdum uxorem, necdum maritali vinculo copulatam. In eo vero quod ait, Neque enim de non conventuris Evangelista dixisset: Priusquam convenirent: quia nemo de non pransuro dicit, antequam pranderet, doleamne, an rideam, nescio." Imperitiae arguam, an temeritatis accusem? Quasi si quis dixerit: Antequam in portu pranderem, ad Africam navigavi, non possit stare sententia, nisi ei in portu prandendum quandoque sit. Aut si velimus dicere: Paulus apostolus antequam ad Hispanias pergeret, Romae in vincula conjectus est. Aut certe illud: Helvidius antequam poenitentiam ageret, morte praeventus est: statim aut Paulo post vincula ad Hispanias sit eundum: aut Helvidio poenitentia agenda post mortem; cum Scriptura dicat: In inferno autem quis confitebitur tibi (Psal. VI, 6)? Ac non potius sit intelligendum, quod, ante, praepositio, licet saepe consequentiam indicet, tamen nonnumquam ea tantum quae prius cogitabantur, ostendat. Unde nec necesse sit ut cogitata fiant, cum aliud ideo intervenerit, ne ea quae cogitata sunt, fierent. Igitur cum Evangelista dicat: priusquam convenirent, proximum nuptiarum tempus ostendit, et in eo jam rem fuisse ut, quae prius sponsa fuerat, esse uxor inciperet. Quasi dixerit: Antequam oscula amplexusque miscerent; antequam rem agerent nuptiarum, inventa est habens in utero. Inventa est autem a nullo alio, nisi a Joseph, qui sponsae uterum tumentem pene jam licentia maritali, et curiosis oculis deprehendit. Non tamen sequitur, ut prioribus docuimus exemplis, eum cum Maria convenisse post partum, cujus conveniendi desiderium, uteri conceptione sublatum est. Quod autem in somnis dicitur ad Joseph: Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Et rursum: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem suam, nullum movere debet, quasi ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit: cum hanc esse Scripturae divinae consuetudinem noverimus, ut sponsas appellet uxores. Sicut in sequentibus Deuteronomii testimoniis approbatur: Si quis, inquit, invenerit virginem desponsatam viro in campo, et vim faciens dormierit cum ea, morte moriatur, quia humiliavit uxorem proximi sui (Deut. XXII, 25). Et in alio loco: Si autem fuerit adolescentula desponsata viro, et invenerit homo eam in civitate, et dormierit cum ea, educetis utrumque ad portas civitatis illius, et lapidabuntur lapidibus, et morientur. Adolescentula quidem, quia non proclamavit, cum esset in civitate: vir autem, quia humiliavit uxorem proximi sui: et eradicabitis malum [Al. malignum] ex vobismetipsis (Ibid., 23, 24). Necnon et alibi: Et quis ille homo, cui desponsata est uxor, et non accepit [Al. accipiet] eam? Vadat et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et homo alius accipiat eam (Deut. XX, 7). Si cui autem scrupulus commovetur, quare desponsata, et non potius sine sponso, sive (ut Scriptura appellat) marito, virgo conceperit, sciat triplicem fuisse rationem. Primo, ut per genealogiam Joseph, cujus Maria cognata erat, origo quoque Mariae monstraretur. Secundo, ne juxta legem Moysi ut adultera lapidaretur a populo. Tertio, ut ad Aegyptum fugiens haberet solatium, custodis potius quam mariti. Quis enim in tempore illo credidisset Virgini de sancto eam Spiritu concepisse; venisse angelum Gabriel, Dei detulisse mandatum; ac non magis quasi adulteram, juxta exemplum Susannae, sententiae omnium condemnassent, cum hodie, toto jam credente mundo, argumententur Judaei, Isaia dicente, Ecce virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isai. VII, 14), in Hebraeo juvenculam scriptum esse, non virginem, id est, AALMA, non BETHULA? Adversus quos in alio loco competentius disseremus. Denique excepto Joseph, et Elisabeth, et ipsa Maria, paucisque admodum, si quos ab his audisse possumus aestimare, omnes Jesum filium aestimabant Joseph: intantum, ut etiam Evangelistae opinionem vulgi exprimentes, quae vera historiae lex est, patrem cum dixerint Salvatoris, ut ibi, Et venit in spiritu in Templum (haud dubium quin Simeon) et cum inducerent parentes ejus puerum Jesum, ut facerent de illo secundum consuetudinem legis (Luc. II, 27). Et alibi: Et erant pater illius et mater admirantes super his quae dicebantur de eo (Ibid., 33). Et rursum: Et ibant parentes ejus per annum in Jerusalem in solemni die Paschae (Ibid., 41). Ac deinde: Et completis diebus cum reverterentur, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus (Ibid., 43). Ipsa quoque Maria quae ad Gabrielem responderat, dicens, Quomodo erit hoc, quia virum non cognovi, quid de Joseph loquitur, ausculta: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego, dolentes quaerebamus te (Ibid., 48). Non hic Judaeorum, ut plerique argumentantur, non illudentium vox est. Evangelistae patrem Joseph dicunt: patrem Maria confitetur. Non quod (ut superius indicavi) vere pater Joseph fuerit Salvatoris; sed quod ad famam Mariae conservandam, pater sit ab omnibus aestimatus, qui antequam moneretur ab Angelo: Joseph, fili David, ne timueris accipere Mariam conjugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20), cogitabat occulte dimittere eam. Intantum suum non esse, qui conceptus fuerat, confidebat. Sed jam satis docendi magis, quam respondendi studio disputatum est, cur Joseph pater Domini, cur Maria appellata sit conjux: in quo et hoc breviter continetur, cur fratres ejus quidam esse dicantur.

5. Helvidius.—Verum quia suum locum huic quaestiunculae reservamus, et ad reliqua festinat oratio: nunc illud est disserendum, quomodo Scriptura dicat: Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei Angelus Domini, et accepit uxorem suam, et non cognoscebat eam, donec peperit filium, et vocavit nomen ejus Jesum (Matth. I, 24, 25). In quo primum adversarius superfluo labore desudat, cognoscendi verbum ad coitum magis, quam ad scientiam referendum: quasi hoc quisquam negaverit, et eas ineptias quas redarguit, aliquando prudens quispiam potuerit suspicari. Deinde vult docere, quod donec, sive usque, adverbium, certum tempus significet: quo completo fiat id, quod usque ad illud temporis quod praescriptum est, non fiebat, velut in praesenti: Et non cognoscebat eam, donec peperit filium. Apparet, inquit, cognitam esse post partum, cujus cognitionem filii tantum differebat generatio. Et ad hoc approbandum congerit de Scripturis exempla quamplurima, more Andabatarum gladium in tenebris ventilans, et linguae sonum ad confodienda sui tantum corporis membra concutiens.

6. Hieronymus.—Ad quod nos breviter respondemus, et cognoscebat, et usque, sermonem, in Scripturis sanctis, dupliciter intelligi. Et de eo quidem quod scriptum est, cognoscebat, ad coitum esse referendum, ipse disseruit: nullo dubitante, quin ad scientiam saepe referatur, ut ibi: Remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus. Nunc illud est ostendendum, ut quomodo ibi consuetudinem Scripturae secutus est, sic etiam in donec, ejusdem Scripturae auctoritate frangatur, quae saepe certum tempus (ut ipse disseruit) in ejus assumptione significat, saepe infinitum, ut est illud, quod Deus ad quosdam loquitur in Propheta: Ego sum, ego sum, et donec senescatis ego sum (Isai. XLIII; Jerem. VII). Numquid postquam illi senuerint, Deus esse desistet? Et Salvator in Evangelio ad Apostolos, Ecce ego, inquit, vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matt. XXVIII, 20). Ergo post consummationem saeculi a discipulis suis Dominus abscedet, et tunc quando in duodecim soliis judicaturi sunt duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 38), Domini consortio fraudabuntur? Paulus quoque apostolus Corinthiis scribens: Primitiae, ait, Christus: deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum destruxerit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus, omnia enim sub pedibus ejus subjecit (I Cor. XV, 23, 26). Esto, de homine dictum sit, non negamus de eo qui passus est crucem, qui postea sedere jubetur a dextris. Quid sibi vult hoc quod ait, Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus? Numquid tamdiu regnaturus est Dominus, donec incipiant esse inimici sub pedibus ejus; et postquam illi sub pedibus fuerint, regnare desistet: cum utique tunc magis regnare incipiet, cum inimici coeperint esse sub pedibus? David quoque in quarto graduum psalmo: Sicut oculi ancillae in manibus dominae suae, ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri (Psal. CXXII, 3). Ergo tamdiu Propheta oculos habebit ad Dominum, quamdiu misericordiam impetret, et post impetratam misericordiam, oculos torquebit in terram? Qui in alio loco dicit: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in verbum justitiae tuae (Psal. CXVIII, 123). Poteram super hoc innumerabilia exempla congerere, et omnem lacessentis procacitatem, testimoniorum nube celare; verum adhuc pauca subjiciam, ut his similia ipse sibi lector inveniat.

7. Loquitur in Genesi sermo divinus: Et tradiderunt Jacob deos alienos, qui erant in manibus eorum, et inaures quae erant in auriculis eorum. Et abscondit ea Jacob subter terebinthum, quae est in Sichimis, et perdidit ea usque in hodiernum diem (Gen. XXXV, 4 seq.). Item in fine Deuteronomii: Et defunctus est Moyses servus Domini in terra Moab per verbum Domini, et sepelierunt eum in Geth, prope domum Phegor, et nemo scit sepulcrum ejus usque in diem istum (Deut. XXXIV, 6, sec. LXX). Certe hodiernus dies illius temporis aestimandus est, quo historia ipsa contexta est, sive Moysen dicere volueris auctorem Pentateuchi, sive Ezram ejusdem instauratorem operis, non recuso. Nunc hoc quaeritur, an id quod dictum est, usque in diem istum, ad illam referatur aetatem, qua libri editi sive conscripti sunt. Doceat igitur post illam diem tot jam annorum usque ad nos voluminibus exactis, aut idola, quae sub terebintho condita fuerant, reperta, aut Moysi tumulum investigatum, quia obnixe asserit, post donec et usque, esse incipere, quod tamdiu non fuit quamdiu usque compleretur et donec. Quin potius animadvertat Scripturae sanctae idioma, et nobiscum, in quo haesitabat, intelligat ea, de quibus posset ambigi, si non fuissent scripta, signari, caetera vero nostrae intelligentiae derelinqui. Si enim adhuc recenti tempore, viventibus his qui viderant Moysen, sepulcrum ejus potuit ignorari, multo magis tot saeculis praetereuntibus. Juxta quod et illud intelligitur de Joseph, Evangelistam id indicasse, de quo scandalum poterat moveri, non eam cognitam esse a vito suo usque ad partum, ut multo magis intelligeremus cognitam non fuisse post partum, a qua tunc se abstinuit, cum adhuc de visione poterat fluctuare.

8. Ad summam, illud requiro, quare se abstinuerit Joseph usque ad partus diem. Respondebit utique, quia Angelum audierit dicentem: Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est (Matth. I, 20). Ad quod nos inferimus, et certe audierat, Joseph, fili David, ne timeas accipere Mariam uxorem tuam (Ibid., 20). Prohibitum ei fuerat, ne relinqueret, ne adulteram existimaret uxorem. Numquid et a congressu conjugis separatus fuerat, cum utique ne separaretur magis fuisset admonitus? Et audebat, inquit, vir justus, Dei in utero audiens filium, de uxoris coitu cogitare? Pulchre. Qui ergo somnio tantum credidit, ut uxorem non auderet attingere: is postquam pastorum voce cognoverat, Angelum Domini venisse de coelis, et dixisse ad eos: Nolite timere; ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus in civitate David (Luc. II, 10, et seq.); et cum eo laudes militiae concinuisse coelestis: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax hominibus bonae voluntatis: qui Simeonem justum inter amplexus parvuli viderat praedicantem, Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace: quia viderunt oculi mei salutare tuum (Ibid., 27): qui Annam prophetissam, Magos, stellam, Herodem, Angelos viderat; qui, inquam, miracula tanta cognoverat, Dei templum, Spiritus sancti sedem, Domini sui matrem audebat attingere? Et certe Maria conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo (Ibid., 51). Ac ne impudenter [Al. imprudenter] neges, ista ignorasse Joseph: Et erant, inquit Lucas, pater illius, et mater admirantes super his, quae dicebantur de eo. Licet tu mira impudentia haec in Graecis codicibus falsata contendas, quae non solum omnes pene Graeciae Tractatores in suis voluminibus reliquerunt; sed nonnulli quoque e Latinis, ita ut in Graecis habetur, assumpserint. Nec necesse est nunc de exemplariorum varietate tractare, cum omne et veteris et novae Scripturae instrumentum in Latinum sermonem exinde translatum sit, et multo purior manare credenda sit fontis unda, quam rivi.

7. Helvidius.—"Haec, ais, apud me nugae sunt. et argumentationes superfluae, et disputatio magis curiosa, quam vera. Numquid non potuit Scriptura dicere: Et accepit uxorem suam, et non fuit amplius ausus contingere eam (Gen. XXXVIII, 26): sicut de Thamar dixit et Juda? Aut defuerunt Matthaeo verba quibus id quod intelligi volebat, posset effari? Non cognovit, inquit, eam donec peperit filium (Matth. I, 25). Post partum ergo cognovit, cujus cognitionem ad partum usque distulerat."

8. Hieronymus.—Si tam contentiosus es, jam nunc tua mente superaberis. Nolo mihi aliquod inter partum et coitum tempus interseras. Nolo dicas: Mulier quaecumque concepit et peperit masculum, immunda erit septem diebus, secundum dies secessionis et purgationis suae immundata erit: et octavo die circumcidet carnem praeputii ejus, et triginta tribus diebus sedebit in sanguine puro, et omne sanctum non tanget, et reliqua (Levit. XII, 2, 3). Statim eam invadat Joseph: statim audiat per Jeremiam: Equi insanientes in feminas facti sunt mihi, unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat (Jerem. V, 8). Alioqui quomodo stare poterit, Non cognovit eam, donec peperit filium: si post purgationis tempus exspectat: si quadraginta rursum diebus tanto tempore dilata libido differtur? Polluatur cruore puerpera: obstetrices suscipiant parvulum vagientem: maritus lassam teneat uxorem. Sic incipiant nuptiae, ne Evangelista mentitus sit. Sed absit, ut hoc de matre Salvatoris et viro justo sit aestimandum. Nulla ibi obstetrix: nulla muliercularum sedulitas intercessit. Ipsa pannis involvit infantem, ipsa et mater et obstetrix fuit. Et collocavit eum, inquit, in praesepio, quia non erat ei locus in diversorio (Luc. II, 7). Quae sententia et apocryphorum deliramenta convincit, dum Maria ipsa pannis involvit infantem; et Helvidii expleri non patitur voluptatem, dum in diversorio locus non fuit nuptiarum.

9. Helvidius.—Verum quia jam satis abundeque respondimus ad id quod proposuerat, Antequam convenirent, et Non cognovit eam, donec peperit filium, ad tertiam veniendum est quaestionem, ut juxta disputationis ejus ordinem, etiam nostrae responsionis ordo procedat. Vult enim alios quoque filios Mariam procreasse; et ex eo quod scriptum est: Ascendit autem Joseph in civitatem David, ut profiteretur cum Maria uxore sua praegnante. Factum est autem cum ibi essent, impleti sunt dies, ut pareret, et peperit filium suum primogenitum (Luc. II, 4 et seqq.): nititur approbare primogenitum non posse dici, nisi eum qui habeat et fratres: sicut unigenitus ille vocatur, qui parentibus solus sit filius.

10. Hieronymus.—Nos autem ita definimus: Omnis unigenitus est primogenitus: non omnis primogenitus est unigenitus. Primogenitus est, non tantum post quem et alii: sed ante quem nullus. Omne, inquit Dominus ad Aaron, quod aperit vulvam, ab omni carne quae offertur Domino, ab homine usque ad pecus, tibi erunt: tantummodo pretiis redimant primogenita hominum, et primogenita pecorum immundorum (Exod. XXXIV, 19, 20, et Num. XVIII, 15). Definivit sermo Dei, quid sit primogenitum, Omne, inquit, quod aperit vulvam. Alioqui si non est primogenitus, nisi is tantum, quem sequuntur fratres, tamdiu sacerdotibus primogenita non debentur quamdiu et alia fuerint procreata; ne forte partu postea non sequente, unigenitus sit, et non primogenitus. Redemptio, inquit, ejus erit ab uno mense, aestimatio quinque siclorum. Siclus, secundum siclum sanctuarii, viginti oboli sunt. Tantummodo primogenita vitulorum, et primogenita ovium, et primogenita caprarum non redimes, quia sancta sunt (Num. XVIII, 16, 17). Cogit me sermo Dei, ut omne quod aperit vulvam, si de mundis animalibus sit, Deo voveam; si de immundis, redimam: dans pretium sacerdoti. Possum respondere, et dicere. Quid me in unius mensis stringis articulo? Quid primogenitum vocas, quem an fratres sequantur, ignoro? Exspecta donec nascatur secundus. Nihil debeo sacerdoti, nisi et ille fuerit procreatus, per quem is qui ante natus est, incipiat esse primogenitus. Nonne mihi ipsi apices loquentur, et me stultitiae redarguent, eum esse dictum primogenitum, qui aperiat vulvam, non qui habeat et fratres? Denique interrogo de Joanne, quem constat esse unigenitum, an et primogenitus fuerit? Utrumne et ipse secundum Legem, pro toto ei legi fuerit obnoxius? Ambigi non potest. Certe de Salvatore Scriptura sic loquitur: Cum expleti essent dies purgationis eorum, secundum Legem Moysi, duxerunt eum in Jerusalem, ut offerrent eum Domino: sicut scriptum est in Lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur, et ut darent hostias secundum quod dictum est in Lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum (Luc. II, 22 seqq.). Si haec lex tantum ad primogenitos pertinet, primogenitum autem sequentes faciunt, non debuit lege primogeniti teneri, qui de sequentibus ignorabat. Sed quia tenetur lege primogeniti, etiam ille quem fratres caeteri non sequuntur: colligitur eum primogenitum vocari, qui vulvam aperiat et ante quem nullus sit, non eum quem frater post genitus subsequatur. Moyses scribit in Exodo: Factum est autem circa mediam noctem et, Dominus percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui sedebat super thronum ejus, usque ad primogenitum captivae, quae est ad lacum, et omne primogenitum pecoris (Exod. XII, 29). Responde mihi, Qui tunc ab exterminatore fuerant interempti, primogeniti fuerunt an et unigeniti? Si primogeniti tantum illi vocantur, qui fratres habent, ergo ab internecione unigeniti liberati sunt. Si autem ut unigeniti caesi sunt, contra sententiam factum est, et inter primogenitos et unigeniti morerentur. Aut unigenitos liberabis a poena, et ridiculus eris: aut si confiteberis interfectos, ingratis obtinebimus, et unigenitos primogenitos appellari.

11. Helvidii ultima propositio.—Extrema propositio fuit (licet id ipsum in primogenito voluerit ostendere), fratres Domini in Evangeliis nominari, ut ibi: Ecce mater ejus et fratres ejus stabant foris, quaerentes loqui cum eo (Luc. VIII, 20). Et alibi: Post haec descendit Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus (Joan. II, 12). Et ibi: Dixerunt ergo fratres ejus ad eum: Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua quae facis. Nemo enim aliquid in occulto faciens, quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo (Joan. VII, 3, 4). Joanne desuper inferente: Neque enim fratres ejus tunc credebant in eum (Ibid. 5). Item Marcus et Matthaeus: Et docebat eos in synagoga eorum in patria sua, ita ut stuperent, et dicerent: Unde huic omnis haec sapientia et virtutes? Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus et Joseph, et Simon et Judas, et sorores ejus omnes apud nos sunt (Marc. XIII, 5; V, 24)? Lucas quoque in Actibus Apostolorum ita refert: Hi omnes erant instantes unanimes in oratione cum mulieribus et Maria matre Jesu, et fratribus ipsius (Act. I, 14). Necnon et Paulus Apostolus in eadem historiae veritate pari voce concordat: Ascendi autem secundum revelationem, et neminem vidi, nisi Petrum et Jacobum fratrem Domini (Galat. II, 2). Et rursum in alio loco: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem uxores circumducendi, sicut et caeteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas (I Cor. IX, 4, 5)? Et ne forte aliquis Judaeorum testimonium non admitteret, qui etiam nomina fratrum illius ediderunt, simili eos asserens [Al. asseris] in fratribus errore deceptos, quo "in patre aestimando sunt lapsi, argute praecavit, et ait: Haec eadem vocabula ab Evangelistis in alio loco nominari, et eosdem esse fratres Domini, filios Mariae." Matthaeus loquitur: Erant autem ibi (haud dubium quin ante crucem Domini) et mulieres multae a longe spectantes, quae secutae fuerant Jesum a Galilaea, ministrantes illi. Inter quas erant Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei (Matth. XXVII, 55, 56). Item Marcus: Erant autem et mulieres a longe aspicientes, inter quas erant Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome (Marc. XV, 40): ibique post modicum: Et aliae multae quae ascenderant cum eo in Jerusalem. Necnon et Lucas: Erant autem Maria Magdalene et Joanna, et Maria Jacobi, et caeterae cum eis (Luc. ult. 10).

12. Hieronymus.—Haec idcirco replicavimus, ne calumnietur et clamitet, ea quae pro se faciant, a nobis esse subtracta, et sententiam suam, non testimoniis Scripturarum, sed lubrica disputatione convulsam. "Ecce, inquit, Jacobus et Joseph filii Mariae, iidem quos Judaei fratres appellaverunt. Ecce Maria Jacobi minoris et Josetis mater. Minoris autem Jacobi, ad distinctionem majoris, qui erat filius Zebedaei, sicut et in alio loco Marcus ponit: Maria autem Magdalene, et Maria Jacobi, et Josetis, viderunt ubi poneretur: et transacto sabbato, emerunt aromata, et venerunt ad monumentum. Et utique ait: Quam miserum erit et impium de Maria hoc sentire, ut cum aliae feminae curam sepulturae Jesu habuerint, matrem ejus dicamus absentem: aut alteram esse Mariam, nescio quam, confingamus: praesertim cum Evangelium Joannis testetur praesentem eam illic fuisse, quando illam de cruce Dominus jam viduam, ut matrem Joanni commendabat. Aut numquid Evangelistae et falluntur et fallunt, ut eorum Mariam matrem dicerent, quos Judaei fratres Jesu esse dixerunt?"

13. O furor caecus, et in proprium exitium mens vesana! Dicis ad crucem Domini matrem ejus fuisse praesentem, dicis Joanni discipulo ob viduitatem et solitudinem commendatam: quasi juxta te non haberet quatuor filios, et innumeras filias, quarum consortio frueretur? Viduam quoque nominas, quod Scriptura non loquitur. Et cum omnia Evangelistarum exempla proponas, solius tibi Joannis verba non placent. Dicis transitorie, ad crucem Domini eam fuisse praesentem, ne consulto praeterisse videaris: et tamen quae cum illa mulieres fuerint, siles. Ignoscerem nescienti, nisi viderem consulto reticentem. Audi, itaque, Joannes quid dicat: Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus Maria Cleophae, et Maria Magdalene (Joan. XIX, 25). Nulli dubium est, duos fuisse Apostolos Jacobi vocabulo nuncupatos, Jacobum Zebedaei, et Jacobum Alphaei. Istum, nescio quem minorem Jacobum, quem Mariae filium, nec tamen matris Domini Scriptura commemorat, Apostolum vis esse, an non? Si Apostolus est, Alphaei filius erit; et credet in Jesum; et non erit de illis fratribus, de quibus, scriptum est: Neque enim tunc fratres ejus credebant in eum. Si non est Apostolus, sed tertius nescio quis Jacobus, quomodo est frater Domini putandus, et quomodo tertius ad distinctionem majoris appellabitur minor, cum major et minor, non inter tres, sed inter duos soleant praebere distantiam; et frater Domini Apostolus sit, Paulo dicente: Deinde post triennium veni Jerusalem videre Petrum, et mansi apud illum diebus quindecim. Alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini (Galat. I, 18, 19)? Et in eadem Epistola: Et cognita gratia, quae data est mihi, Petrus et Jacobus et Joannes, qui videbantur columnae esse (Gal. II, 9). Ne autem hunc putes Jacobum filium Zebedaei, lege Actus Apostolorum. Jam ab Herode fuerat interemptus. Restat conclusio, ut Maria ista quae Jacobi minoris scribitur mater, fuerit uxor Alphaei, et soror Mariae matris Domini, quam Mariam Cleophae Joannes Evangelista cognominat, sive a patre, sive gentilitate familiae aut quacumque alia causa ei nomen imponens. Si [Al. Sin] autem inde tibi alia atque alia videtur, quod alibi dicatur: Maria Jacobi minoris mater: et hic Maria Cleophae [Al. Cleophe]: disce Scripturae consuetudinem, eumdem hominem diversis nominibus nuncupari. Raguel socer Moysi, et Jethro dicitur. Gedeon, nullis causis immutati nominis ante praemissis, subito Jerobaal legitur. Ozias rex Juda, vicissim Azarias vocatur. Mons Thabor, Itabyrium dicitur. Rursum Hermon Phoenices cognominant Sanior, et Amorraeus cognominat eum Sanir. Eadem coeli plaga tribus nominibus appellatur, Nageb, Theman, Darom, lege Ezechiel. Petrus, et Simon dicitur, et Cephas. Judas zelotes, in alio Evangelio Thaddaeus dicitur: multaque alia quae ad exemplum horum pertinent ipse sibi de omnibus Scripturis lector poterit congregare.

14. Nunc illud est quod conamur ostendere, quemadmodum fratres Domini appellentur filii materterae ejus, Mariae, qui antea non credentes, postea crediderunt. Licet fieri potuerit, ut uno statim credente, alii diu increduli fuerint, et hanc fuisse matrem Jacobi et Josetis, id est, Mariam Cleophae uxorem Alphaei, et hanc dictam Mariam Jacobi minoris. Quae si esset mater Domini, magis eam, ut in omnibus locis, matrem illius appellasset, et non aliorum dicendo matrem, alterius voluisset intelligi. Verum in hac parte contentiosum funem non traho, alia fuerit Maria Cleophae, alia Maria Jacobi et Josetis, dummodo constet, non eamdem Mariam Jacobi et Josetis esse, quam matrem Domini. Et unde, ais, fratres Domini dicti sunt, qui non erant fratres? Jam nunc doceberis, quatuor modis in Scripturis divinis fratres dici, natura, gente, cognatione, affectu. Natura, Esau, Jacob, duodecim Patriarchae, Andreas et Petrus, Jacobus et Joannes. Gente, qua omnes Judaei inter se fratres vocantur, ut in Deuteronomio: Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus, vel quae est Hebraea, serviet tibi sex annis: et septimo anno dimittes eum liberum abs te (Deut. XV, 12). Et in eodem: Constituendo constitues super te principem, quem elegerit Dominus Deus tuus, eum qui ex fratribus tuis sit. Non enim poteris constituere super te hominem alienigenam, quia [Fort. qui] non est frater tuus (Deut. XXII, 1, 2). Et rursum: Ne viso vitulo fratris tui, vel ove ejus errantibus per viam, negligas ea: Reversione reduces ea fratri tuo. Quod si non appropinquat tibi frater tuus, neque noveris eum, colliges ea intra domum tuam: et erunt tecum donec quaerat ea frater tuus, et reddes ei (Deut. XVII, 11). Et Apostolus Paulus, Optabam, inquit, ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae (Rom. IX, 3, 4). Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est, patria: quas Latini paternitates interpretantur; cum ex una radice multa generis turba diffunditur, ut in Genesi. Dixit autem Abraham ad Lot: Non sit rixa inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos, quia homines fratres nos sumus. Ibique, et elegit sibi Lot regionem Jordanis, et elevavit Lot ab Oriente, et discesserunt unusquisque a fratre suo (Gen. XIII, 8). Et certe Lot non est frater Abrahae, sed filius fratris ejus Aram. Thara quippe genuit Abraham et Nachor et Aram: et Aram genuit Lot. Et rursum: Abraham autem erat annorum septuaginta quinque, cum exiret de Charan. Et sumpsit Abraham Saram uxorem suam, et Lot filium fratris sui (Gen. XII, 4). Quod si adhuc dubitas fratrem, fratris filium nuncupari, accipe exemplum. Cum autem audisset Abraham, quia captivus ductus est Lot frater suus, numeravit vernaculos suos trecentos decem et octo (Gen. XIV, 14). Et cum caedem nocturni impetu descripsisset, adjecit: Et reduxit omnem equitatum Sodomorum, et Lot fratrem suum revocavit (Ibid. 16). Sufficiebant haec ad ea quae diximus approbanda. Sed ne in aliquo cavilleris, et te quasi lubricus anguis evolvas, testimoniorum stringendus es vinculis, ne querulus sibiles, et dicas, te magis argumentationibus tortuosis, quam Scripturarum veritate superatum. Jacob, Isaac filius ac Rebeccae, cum fratris insidias metuens, Mesopotamiam perrexisset, accessit et devolvit lapidem ab ore putei, et adaquavit oves Laban fratris matris suae (Genes. XXVIII et XXIX). Et osculatus est Jacob Rachel, et exclamans voce sua, ploravit, et indicavit Rachel, quia frater est patris ejus, et quia filius Rebeccae est (Gen. XXIX, 11). Ecce et hic eadem lege qua supra, frater, sororis filius appellatur. Et iterum: Dixit autem Laban ad Jacob: Quoniam frater meus es, non servies mihi gratis (Gen. XXIX, 19). Dic mihi, quae sit merces tua. Expletis itaque viginti annis, cum ignorante socero, uxoribus filiisque comitatus reverteretur ad patriam, consecutus est eum Laban in monte Galaad. Et cum idola quae Rachel occultabat quaesita non invenisset in sarcinis, respondit Jacob, et dixit ad Laban: Quae culpa mea est, et quod delictum meum, quod persecutus es me? et quare scrutatus es omnia vasa mea? Quid invenisti de omnibus tuis? Pone hic in conspectu fratrum tuorum et fratrum meorum: et redarguent inter nos duos (Gen. XXXI, 36, 37). Responde, qui sint isti fratres Jacob et Laban, qui tunc fuerant in praesenti. Esau certe frater Jacob absens erat, et Laban filius Bathuel fratres, excepta sorore Rebecca, non habuit.

15. Innumerabilia sunt istiusmodi, libris inserta divinis. Sed ne longum faciam, ad extremam divisionis partem revertar, id est, et affectu fratres dici, qui in duo scinditur, in spiritale et in commune. In spiritale, quia omnes Christiani fratres vocamur, ut ibi: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Ps. CXXXIII, 1). Et in alio psalmo Salvator: Narrabo, inquit, nomen tuum fratribus meis (Ps. XI, 23). Et alibi: Vade dic fratribus meis (Joan. XX, 17). Porro in commune, quia omnes ex uno patre nati, pari inter nos germanitate conjungimur. Dicite, ait, his qui oderunt vos, fratres nostri estis (Isa. ult. cap. sec. LXX). Et Apostolus ad Corinthios: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11), et caetera his similia. Interrogo nunc, juxta quem modum fratres Domini in Evangelio intelligas appellari. Juxta naturam? Sed Scriptura non dicit, nec Mariae eos vocans filios, nec Joseph. Juxta gentem? Sed absurdum est, ut pauci ex Judaeis vocati sint fratres, quum omnes qui ibi erant hac lege Judaei, fratres potuerint appellari. Juxta affectum humani juris ac spiritus? Verum si sic, qui magis fratres quam Apostoli, quos docebat intrinsecus, quos matres vocabat et fratres? Aut si omnes quia homines, fratres, stultum fuit nuntiari quasi proprium Ecce fratres tui quaerentes [Al. quaerunt] te; cum generaliter omnes homines hoc jure sint fratres. Restat igitur, ut juxta superiorem expositionem fratres eos intelligas appellatos, cognatione, non affectu; non gentis privilegio, non natura. Quomodo Lot Abrahae, quomodo Jacob Laban est appellatus frater, quomodo et filiae Salphaad accipiunt Clerum inter fratres suos, quomodo et Abraham ipse Saram sororem suam habuit uxorem. Etenim ait, Vere soror mea est de patre, sed non de matre (Genes. XX, 11), id est, fratris est filia, non sororis. Alioqui quale est, ut Abraham vir justus, patris sui filiam conjugem sumpserit, cum in primis hominibus propter aurium sanctitatem idipsum Scriptura non nominet, malens intelligi, quam proferri; et Deus lege postea sanciat, ac minetur: Qui acceperit sororem suam de patre suo, vel de matre sua, et viderit turpitudinem ejus, et ipsa viderit turpitudinem illius, opprobrium est: et exterminabuntur coram filiis generis sui. Turpitudinem sororis suae detexit, peccatum suum recipiet (Levit. XVIII, 9).

16. Imperitissime hominum, ista non legeras, et toto Scripturarum pelago derelicto, ad injuriam Virginis tuam rabiem contulisti, in exemplum ejus quem fabulae ferunt, cum vulgo esset ignotus, et nihil boni posset facinoris excogitare, quo nobilis fieret, Dianae incendisse templum; et nullo prodente sacrilegium, fertur ipse in medium processisse, clamitans sese incendium subjecisse: sciscitantibus Ephesi principibus, quam ob causam hoc facere voluisset, respondisse: Ut quia bene non poteram, male omnibus innotescerem. Et hoc quidem Graeca narrat historia. Tu vero templum Dominici corporis succendisti, tu contaminasti sanctuarium Spiritus Sancti, ex quo vis quadrigam fratrum, et sororum processisse congeriem. Denique cum Judaeis voce sociata, dicis: Nonne hic est fabri filius? Nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus Jacobus, et Joses, et Simon, et Judas, et sorores omnes apud nos sunt (Matth. XIII, 55, et Marc. VI, 3)? Omnes, nisi de turba, non dicitur. Quis, te oro, ante hanc blasphemiam noverat, quis dupondii supputabat? Consecutus es quod volebas, nobilis es factus in scelere. Ego ipse qui contra te scribo, cum in eadem tecum Urbe consistam albus, ut aiunt, aterve sis, nescio. Praetermitto vitia sermonis, quibus omnis liber tuus scatet. Taceo ridiculum exordium. O tempora! o mores! Non quaero eloquentiam; quam ipse non habens, in fratre Craterio requisisti. Non, inquam, flagito linguae nitorem, animae quaero puritatem. Apud Christianos enim soloecismus est magnus et vitium, turpe quid vel narrare, vel facere. Ad calcem venio, et te cornuta interrogatione concludo, sicque tecum agam, quasi superius nihil egerim: Eodem modo dictos esse fratres Domini, quo Joseph dictus est pater, Ego, inquit, et pater tuus, dolentes quaerebamus te (Luc. I, 48). Mater haec loquitur, non Judaei. Et ipse Evangelista referens: Et erant pater et mater illius admirantes super his quae dicebantur de eo (Ibid., 33), et his similia, quae jam enumeravimus, in quibus parentes vocantur. Ac ne forte de exemplariorum varietate causeris, quia tibi stultissime persuasisti Graecos codices esse falsatos, ad Joannis Evangelium venio, in quo planissime scribitur: Invenit Philippus Nathanael, et ait illi: Quem scripsit Moyses in Lege, et Prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth (Joan. I, 45). Certe hoc in tuo codice continetur. Responde mihi, quomodo Jesus sit filius Joseph, quem constat de Spiritu sancto esse procreatum? Vere Joseph pater fuit? Quamvis sis hebes, dicere non audebis? An putabatur? Eodem modo aestimentur et fratres, quo aestimatus est et pater.

17. Sed quoniam jam e cautibus et confragosis locis enavigavit oratio, pandenda sunt vela, et in epilogos illius irruendum, in quibus sciolus sibi visus, Tertullianum in testimonium vocat, et Victorini Petabionensis episcopi verba proponit. Et de Tertulliano quidem nihil amplius dico, quam Ecclesiae hominem non fuisse. De Victorino vero id assero, quod et de Evangelistis, fratres eum dixisse Domini, non filios Mariae. Fratres autem eo sensu, quem superius exposuimus, propinquitate, non natura. Verum nugas terimus, et fonte veritatis omisso, opinionum rivulos consectamur. Numquid non possum tibi totam veterum Scriptorum seriem commovere: Ignatium, Polycarpum, Irenaeum, Justinum Martyrem, multosque alios apostolicos et eloquentes viros, qui adversus Ebionem, et Theodotum, Byzantium, Valentinum, haec eadem sentientes, plena sapientiae volumina conscripserunt? Quae si legisses aliquando, plus saperes. Sed melius puto breviter ad singula respondere, quam diutius immorando, volumen extendere.

18. In illud nunc impetum facio, in quo tu virginitatem et nuptias comparando, disertus esse voluisti. Risimus in te proverbium, Camelum vidimus saltitantem. Dicis: "Numquid meliores sunt virgines Abraham, Isaac, et Jacob, qui habuere conjugia? Numquid non quotidie Dei manibus, parvuli finguntur in ventribus, ut merito erubescere debeamus, Mariam nupsisse post partum? Quod si hoc illis turpe videtur, superest ut non credant, etiam Deum per genitalia virginis natum. Turpius est enim juxta eos, Deum per virginis pudenda genitum, quam virginem suo viro nupsisse post partum." Junge si libet et alias naturae contumelias, novem mensibus uterum insolescentem, fastidia, partum, sanguinem, pannos. Ipse tibi describatur infans, tegmine membranorum solito convolutus. Ingerantur dura praesepia, vagitus parvuli, octavae diei circumcisio, tempus purgationis, ut probetur immundus. Non erubescimus, non silemus. Quanto sunt humiliora quae pro me passus est, tanto plus illi debeo. Et cum omnia replicaveris, cruce nihil contumeliosius proferes: quam profitemur, et credimus, et in qua de hostibus triumphamus.

19. Sed ut haec quae scripta sunt, non negamus, ita ea quae non sunt scripta, renuimus. Natum Deum esse de Virgine credimus, quia legimus. Mariam nupsisse post partum, non credimus, quia non legimus. Nec hoc ideo dicimus, quo nuptias condemnemus, ipsa quippe virginitas fructus est nuptiarum: sed quod nobis de sanctis viris temere aestimare nihil liceat. Possumus enim hac aestimatione possibilitatis contendere, plures quoque uxores habuisse Joseph, quia plures habuerit Abraham, plures habuerit Jacob; et de his esse uxoribus fratres Domini, quod plerique non tam pia quam audaci temeritate confingunt. Tu dicis Mariam virginem non permansisse: ego mihi plus vindico, etiam ipsum Joseph virginem fuisse per Mariam, ut ex virginali conjugio virgo filius nasceretur. Si enim in virum sanctum fornicatio non cadit, et aliam eum uxorem habuisse non scribitur: Mariae autem, quam putatus est habuisse, custos potius fuit, quam maritus: relinquitur, virginem eum mansisse cum Maria, qui pater Domini meruit appellari.

20. Et quia de comparatione virginitatis et nuptiarum sum aliqua dicturus, obsecro lecturos ne me putent nuptiis detraxisse in virginum laude, et aliquam fecisse distantiam inter sanctos veteris Testamenti et novi, id est, inter eos qui habuere conjugia, et hos qui a complexu mulierum penitus recesserunt, verum pro conditione temporum alii eos tunc subjacuisse sententiae, et alii nos, in quos fines saeculorum decurrerunt. Quamdiu lex illa permansit: Crescite, et multiplicamini, et replete terram (Gen. I, 28); et, Maledicta sterilis, quae non parit semen in Israel (Isai. ultimo sec. LXX), nubebant omnes, et nubebantur, et derelictis parentibus, fiebant una caro. Quando vero vox illa pertonuit: Tempus breviatum est: reliquum est, ut et qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant; adhaerentes Domino, unus cum eo efficimur spiritus (I Cor. VII, 29). Et quare? Quia qui sine uxore est, cogitat ea quae Dei sunt, quomodo placeat Deo. Qui autem cum uxore est, sollicitus est, quae sunt hujus mundi, quomodo placeat uxori. Et divisa est mulier, et virgo: quae non est nupta, cogitat quae sunt Dei, ut sit sancta corpore et spiritu. Nam quae nupta est, cogitat, quae sunt mundi, quomodo placeat viro (Ibid., 32, 33 et seqq.). Quid oblatras? quid repugnas? Vas electionis haec loquitur, Divisa est, dicens, mulier, et virgo. Vide quantae felicitatis sit, quae et nomen sexus amiserit. Virgo jam mulier non vocatur. Quae non est nupta, cogitat quae sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu. Virginis definitio, sanctam esse corpore et spiritu; quia nihil prosit carnem habere virginem, si mente quis nupserit. Quae vero nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro. Idem tu putas esse diebus et noctibus vacare orationi, vacare jejuniis; et ad adventum mariti expolire faciem, gressum frangere, simulare blanditias? Illa hoc agit, ut turpior appareat, et naturae bonum infuscet injuria. Haec ad speculum pingitur, et in contumeliam artificis conatur pulchrior esse quam nata est. Inde infantes garriunt, familia perstrepit, liberi ab osculis et ab ore dependent, computantur sumptus, impendia praeparantur. Hinc cocorum accincta manus carnes terit, hinc textricum turba commurmurat: nuntiatur interim vir venisse cum sociis. Illa ad hirundinis modum lustrat universa penetralia, si torus rigeat, si pavimenta verrerint, si ornata sint pocula, si prandium praeparatum. Responde, quaeso, inter ista ubi sit Dei cogitatio? Et hae felices domus? Caeterum ubi tympana sonant, tibia clamitat, lyra garrit, cymbalum concrepat, quis ibi Dei timor? Parasitus in contumeliis gloriatur: ingrediuntur expositae libidinum victimae, et tenuitate vestium nudae impudicis oculis ingeruntur. His infelix uxor, aut laetatur, et perit: aut offenditur, et maritus in jurgia concitatur. Hinc discordia, seminarium repudii. Aut si aliqua invenitur domus, in qua ista non fiant, quae rara avis est; tamen ipsa dispensatio domus, liberorum educatio, necessitates mariti, correctio servulorum, quam a Dei cogitatione non avocent? Defecerunt, inquit Scriptura, Sarae muliebria (Gen. XVIII, 11): post quod dicitur ad Abraham: Omnia quaecumque dicit tibi Sara, audi vocem ejus (Gen. XXI, 12). Quae non est in partus anxietatibus et dolore, quae deficientibus menstrui cruoris officiis, mulier esse desiit, a Dei maledictione fit libera: nec est ad virum conversio ejus, sed e contrario vir subjicitur ei, et Domini ei voce praecipitur: Omnia quaecumque tibi dicit Sara, audi vocem ejus (Genes. III): et sic incipiunt vacare orationi. Quia quamdiu in conjugio debitum solvitur, orandi praeteritur instantia.

21. Non negamus viduas, non negamus maritatas [Al. maritas], sanctas mulieres inveniri; sed quae uxores esse desierint, quae in ipsa necessitate conjugii virginum imitentur castitatem. Hoc est, quod Apostolus breviter, Christo in se loquente, testatus est: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo: nupta vero cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro (I Cor. VII, 34): nobis super hoc campum intelligentiae derelinquens. Neque tamen alicui necessitatem imponit aut laqueum, sed id quod honestum est, suadet, volens omnes esse sicut seipsum. Et quamquam de virginitate praeceptum Domini non habeat: quia ultra homines est; et quodammodo impudentis erat, adversum naturam cogere, alioque modo dicere, Volo vos esse, quod Angeli sunt: unde et virgo majoris est mercedis, dum id contemnit, quod si fecerit, non delinquit; nihilominus in cohaerentibus infert: Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem; quia bonum est homini sic esse. Quae est ista necessitas? Vae praegnantibus et nutrientibus in illa die (Matt. XXIV, 19, et Marc. XIII, 17). Ideo silva succrescit, ut postea recidatur. Ideo ager seritur, ut metatur. Jam plenus est orbis, terra nos non capit. Quotidie bella nos secant, morbi subtrahunt, naufragia absorbent, et nihilominus de terminis litigamus? De hoc numero sunt illi, qui Agnum sequuntur (Apoc. II), qui vestimenta sua non coinquinaverunt, virgines enim permanserunt. Observa quid significet, coinquinaverunt. Ego non audeo exponere, ne Helvidius calumnietur. Quod autem ais quasdam esse virgines tabernarias; ego tibi plus dico, esse in his et adulteras, et, quo magis mireris, clericos esse caupones, et monachos impudicos. Sed quis non statim intelligat, nec tabernariam virginem, nec adulterum monachum, nec clericum posse esse cauponem? Numquid virginitatis [Al. virginitas] est culpa, si simulator virginitatis in crimine est? Ego certe, ut aliis personis praetermissis ad Virginem veniam: quae institorias exercet artes, nescio an corpore, quod scio, spiritu virgo non permanet.

22. Rhetoricati sumus, et in morem declamatorum, paululum lusimus. Tu nos, Helvidi, coegisti, qui jam Evangelio coruscante, ejusdem vis esse gloriae virgines et maritatas [Al. maritas]. Et quia arbitror te veritate superatum, ad detractionem vitae meae et ad maledicta converti (solent enim hoc et mulierculae facere, quae victoribus dominis male optant in angulis), illud dico praeveniens, gloriae mihi fore tua convicia, cum eodem quo Mariae detraxisti, ore me laceres, et caninam facundiam servus Domini pariter experiatur et mater.